Disputationes adversus gentes 2.32.1
Haec cum ita se habeant, et cum ab summo traditum teneamus auctore, non esse animas longe ab hiatibus mortis et faucibus constitutas: posse tamen longaevas summi principis munere ac beneficio fieri: si modo illum tentent ac meditentur agnoscere: ejus enim cognitio fermentum quoddam est vitae, ac rei dissociabilis glutinum: tum deinde feritate atque inhumanitate depositis, resumant ingenia mitiora: ut at illud, quod dabitur, esse possint paratae.
PL 5, 860A事がこのようであり、また我々が至高の方から伝えられたところを保っているとおり——魂は死の裂け目と顎とから遠く離れたところに置かれているのではないが、それでも至高の神の賜物と恩恵とによって、長く命を保つものとなりうる。ただし、その方を知ろうと試み、思いを凝らすならばのことである。というのも、その方を知ることは、いわば生命の酵母であり、結びつきがたきものを結び合わせる膠だからである。そうして、獣性と非人間性とを脱ぎ捨て、より穏やかな性向を取り戻し、与えられるであろうものを受けるにふさわしい者となりうるのである。
Disputationes adversus gentes 2.32.2
Quid est quod a vobis tamquam bruti et stolidi judicemur, si propter hos metus liberatori dedidimus et mancipavimus nos Deo?
PL 5, 860A我々がこれらの恐れのゆえに、解放者である神に自らを引き渡し、その所有物としたからといって、諸君によって鈍重で愚かな者と判じられるいわれが、いったいどこにあろうか。
Disputationes adversus gentes 2.32.3
Adversus ictus noxios, et venenatos colubrarum morsus, remedia saepe conquirimus, et protegimus nos laminis, Psyllis, Marsis vendentibus, aliisque institoribus atque planis: ac ne nobis frigora solesque incommodent rapidi, munimenta domorum ac vestium sollicitae praeparamus diligentia cautionis.
PL 5, 860B我々はしばしば、害をなす打撃や毒蛇の嚙み傷に対する治療法を探し求め、護符や、それを売るプシュロイ人〔蛇使いとして知られる部族〕、マルシ人〔同じく蛇使いとして知られる部族〕、その他の物売りやいかさま師たちによって、自らを守っている。また、激しい寒さや暑さが我々を害さぬように、家や衣服の備えを、用心深い配慮をもって整えている。