アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber III, Caput X 第III巻 第X章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 948A · 6 sectiones

Disputationes adversus gentes 3.10.1

1

Quid dicitis, o sancti atque impolluti antistites religionum? Habent ergo dii sexus, et genitalium membrorum circumferunt foeditates, quas etiam ex oribus verecundis infame est suis appellationibus promere?

PL 5, 948A

諸君は何と言うのか、おお、宗教の、聖にして汚れなき祭司たちよ。それでは神々は性を持ち、慎み深い口からその名で呼ぶことすら恥とされるような、生殖の部位の醜さを身にまとっているというのか。

Disputationes adversus gentes 3.10.2

2

Quid ergo jam superest, nisi ut eos credamus immundorum quadrupedum ritu, in libidinum furias gestire, cupiditatibus rabidis ire in mutuas complexiones, et postremum fractis dissolutisque corporibus voluptatis enervatione languescere?

PL 5, 949A

それならば、もはや残されているのは、彼らが不浄な四足獣の習わしに従って、情欲の狂乱に興じ、荒々しい欲望に駆られて互いに抱き合い、ついには打ち砕かれ弛みきった体で、快楽による衰弱のうちに萎えてゆくと信じることのほかに、何があろうか。

Disputationes adversus gentes 3.10.3

3

Et quoniam quaedam sunt feminarum generis propria, sequitur et eas quoque credamus circumactis persolvere suas mensibus leges: fastidiosos ducere atque habere conceptus: aboriri, perferre, et praepropero partu septimanas edere aliquando foeturas.

PL 5, 949A

そして、女性という性に固有のことがらがある以上、彼女たちもまた、めぐる月々に応じて自分たちの掟を果たし、気鬱な懐妊を経て身ごもり、時には流産し、時には最後まで身ごもりを続け、あるいは早すぎる出産によって七月子を産み落とすと、我々は信じねばならないことになる。

Disputationes adversus gentes 3.10.4

4

O pura, o sancta, atque ab omni turpitudinis labe disparata atque abjuncta divinitas! Avet animus, atque ardet in Chalcidicis illis magnis, atque in palatiis coeli deos deasque conspicere intectis corporibus atque nudis, ab Iaccho Cererem, musa ut praedicat Lucretii, mammosam, Hellespontiacum Priapum inter deas virgines atque matres circumferentem res illas, praeliorum semper in expeditione paratas.

PL 5, 950A

おお、清らかな、聖なる、あらゆる恥辱の汚点から切り離され、引き離された神性よ! 心は、かの大いなるカルキディクムの広間や、天の宮殿のうちで、覆いのない裸の体をした神々と女神たちを見たいと望み、それに燃え立つのだ——ルクレティウスの詩の歌うところによれば、イアッコスゆえに乳房豊かなケレスを、そしてヘレスポントスのプリアプスが、処女神や母神たちのあいだで、いつでも出陣の構えを解かぬかの物を振りかざしている姿を。

Disputationes adversus gentes 3.10.5

5

Avet, inquam, videre deas gravidas, deas foetas, gliscentibusque per dies alvis intestini ponderis morositate cunctari, parturire alias tractu longo, et manus obstetricias quaerere: illas telis gravibus, et dolorum acuminibus fixas ejulare, tortari et inter haec omnia suppetias Junonis implorare Lucinae.

PL 5, 951A

そう、心は、身重の女神たちを、身ごもった女神たちを見たいと望むのだ。日ごとに膨らむ腹の内なる重みの気鬱さにためらい、長い時をかけて産もうとし、助産の手を求める女神たちを。重い槍のような痛みと、その鋭い苦しみに刺し貫かれて泣き叫び、身をよじり、そしてこれらすべての最中に、ユノ・ルキーナの助けを懇願する女神たちを。

Disputationes adversus gentes 3.10.6

6

Nonne multo est rectius maledicere conviciari, atque alia ingerere diis probra, quam obtentu pio talia de his monstra opinionum indignitate praesumere?

PL 5, 951A

神々について、かかる見解の醜悪さでもってこのような怪物じみたことを敬虔の装いのもとに思い描くよりも、むしろ悪態をつき、罵り、その他の恥辱を神々に浴びせるほうが、はるかに正しいのではないか。