アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber I, Caput LIX 第I巻 第LIX章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 797A · 13 sectiones

Disputationes adversus gentes 1.59.1

1

Barbarismis, solaecismis obsitae sunt, inquit, res vestrae, et vitiorum deformitate pollutae.

PL 5, 797A

諸君の事柄は蛮語法と語法違反にまみれ、欠陥の醜さで汚れている、とその者は言う。

Disputationes adversus gentes 1.59.2

2

Puerilis sane, atque angusti pectoris reprehensio: quam si admitteremus, ut vera sit, abjiciamus ex usibus nostris quorumdam fructuum genera, quod cum spinis nascuntur, et purgamentis aliis, quae nec alere nos possunt, nec tamen impediunt, perfrui nos eo, quod principaliter antecedit, et saluberrimum nobis voluit esse natura.

PL 5, 797A

それはまことに子供じみた、狭量な心の非難である。もしそれを真実として受け入れるなら、我々はある種の果実を、それが棘や、我々を養うことのできない他の滓とともに生えているという理由で、用から退けねばならなくなろう——それらが、本来第一に得られるべきもの、自然が我々にとって最も健やかであれと望んだものを味わうことを妨げはしないのに。

Disputationes adversus gentes 1.59.3

3

Quid enim officit, o quaeso, aut quam praestat intellectui tarditatem, utrumne quid glabre, an hirsuta cum asperitate promatur? inflectatur quod acui, an acuatur quod oportebat inflecti? aut qui minus id, quod dicitur, verum est, si in numero peccatur, aut casu, propositione, participio, conjunctione?

PL 5, 797A

いったい何の妨げになろうか、どうか答えてほしい。あるいは、なめらかに語られるか、粗く荒々しく語られるかが、理解にいかなる遅鈍をもたらそうか。鋭アクセントを置くべきところに曲アクセントを置き、曲アクセントを置くべきところに鋭アクセントを置いたとして、あるいは、数において、格において、前置詞において、分詞において、接続詞において誤ったとして、それで語られていることが真実であることに、いささかなりとも劣るところがあろうか。

Disputationes adversus gentes 1.59.4

4

Pompa ista sermonis, et oratio missa per regulas concionibus, litibus, foro judiciisque servetur, deturque illis immo, qui voluptatum delinimenta quaerentes, omne suum studium verborum in lumina contulerunt.

PL 5, 797B

言葉のそうした見せびらかしや、規則にのっとって送り出される演説は、集会や、訴訟や、広場や、裁判のために取っておくがよい。いや、むしろ、快楽の慰みを求めて、言葉の華やかさにひたすら心を注いだ者たちにこそ与えるがよい。

Disputationes adversus gentes 1.59.5

5

Cum de rebus agitur ab ostentatione submotis, quid dicatur, spectandum est, non quali cum amaenitate dicatur: nec quid aures commulceat, sed quas afferat audientibus utilitates: maxime cum sciamus etiam quosdam sapientiae deditos, non tantum abjecisse sermonis cultum, verum etiam, cum possent ornatius atque uberius eloqui, trivialem studio humilitatem secutos, ne corrumperent scilicet gravitatis rigorem, et sophistica se potius ostentatione jactarent.

PL 5, 797B

見せびらかしから遠く隔たった事柄が論じられるときには、何が語られるかにこそ目を向けるべきであり、いかなる美しさをもって語られるかにではない。また、耳に心地よく響くものにではなく、聞く者にどのような益をもたらすかにこそ、目を向けるべきである。とりわけ我々は知っている——知恵に身を捧げた者たちの中にすら、言葉の飾りを捨て去っただけでなく、いっそう華やかに、いっそう豊かに語りえたにもかかわらず、あえてありふれた質朴さを求め、それによって重々しさの厳格さを損なわず、詭弁めいた見せびらかしに己を誇ることのないようにした者たちがいたことを。

Disputationes adversus gentes 1.59.6

6

Enimvero dissoluti est pectoris in rebus seriis quaerere voluptatem: et cum tibi sit ratio cum male se habentibus atque aegris, sonos auribus infundere dulciores, non medicinam vulneribus admovere.

PL 5, 798A

実に、重大な事柄のうちに快楽を求めるのは、たがの緩んだ心のなせることである。そして、病み患う者たちを相手にしているのに、傷にいやしの薬を当てず、耳に甘美な響きを注ぎ込むのも同様である。

Disputationes adversus gentes 1.59.7

7

Quamquam, si verum spectes, nullus sermo natura est integer, vitiosus similiter nullus. Quaenam est enim ratio naturalis, aut in mundi constitutionibus lex scripta, ut hic paries dicatur et haec sella? cum neque sexus habeant faemininis generibus masculinisque discretos, neque quisquam docere doctissimus me possit ipsum hic, et haec, quid sint, aut cur ex his unum, secus virile designet, femininis generibus id quod sequitur, applicetur.

PL 5, 798A

とはいえ、真実を見つめるなら、生まれつき完全な言葉遣いなど一つもなく、同じく、生まれつき欠陥のある言葉遣いも一つもない。というのも、壁を『パリエス』(男性形)と呼び、椅子を『セラ』(女性形)と呼ぶことに、いかなる自然の道理、あるいは世界の成り立ちに書き記された法があろうか。それらは女性・男性という別々の性を持っているわけでもなく、この『ヒク』(男性)とこの『ハエク』(女性)というもの自体が何であるか、なぜこの二つのうち一方が男性のものを指し示し、それに続く語には女性の性が当てはめられるのか、これを教えうるほどの博識な者は誰一人としていない。

Disputationes adversus gentes 1.59.8

8

Humana ista sunt placita, et ad usum sermonis faciendi non sane omnibus necessaria: nam et haec paries forsitan, et hic sella dici sine ulla reprehensione potuisset, si ab initio sic dici placuisset, et a sequentibus saeculis communi esset in sermocinatione servatum.

PL 5, 798B

これらは人間の取り決めにすぎず、言葉を用いるにあたって、すべての者に必ずしも必要なものではない。というのも、もし初めからそう呼ぶことが定められ、後の世代においても言葉のやり取りの中で共通に守られていたなら、女性形で『壁』を、男性形で『椅子』を言っても、何ら咎められることはなかったはずだからである。

Disputationes adversus gentes 1.59.9

9

Et tamen o isti, qui pollutas res nostras vitiorum criminamini foeditate: stribiligines et vos istas libris illis in maximis atque admirabilibus non habetis?

PL 5, 798B

それでも、おお、我々の事柄を欠陥の醜さで汚れていると難ずる諸君よ——諸君もまた、あの偉大で驚嘆すべき書物のうちに、そうした語法のもつれを持ってはいないか。

Disputationes adversus gentes 1.59.10

10

Nonne alius haec utria, alius dicitis hos utres? coelus, et coelum? non item filus, et filum? non item crocus, et crocum? non item fretus, et fretum? non item apud vos est positum hoc pane, et hic panis, hic sanguinis, hoc sanguen? candelabrum et jugulum, ratione eadem jugulus et candelaber?

PL 5, 799A

ある者は『ハエク・ウトリア』(中性複数、革袋)と言い、別の者は『ホス・ウトレス』(男性複数)と言うではないか。『コエルス』(男性)と『コエルム』(中性)、同じく『フィルス』と『フィルム』〔糸〕、同じく『クロクス』と『クロクム』〔サフラン〕、同じく『フレトゥス』と『フレトゥム』〔海峡〕、同じく諸君のもとでも『ホク・パネ』(中性、パン)と『ヒク・パニス』(男性)、『ヒク・サングイニス』(男性、血)と『ホク・サングエン』(中性)とが用いられているではないか。『カンデラブルム』(中性、燭台)と『ユグルム』(中性、喉)、同じ理屈で『ユグルス』(男性)と『カンデラベル』(男性)とがあるではないか。

Disputationes adversus gentes 1.59.11

11

Nam si singula nomina non possunt genera plura habere quam singula: neque eadem possunt hujus esse generis, et illius, genus enim transire genus in alterum non potest, tam peccat qui genera masculina femininis pronuntiat legibus, quam ab eo peccatur, qui articulos masculinos femininis generibus anteponit.

PL 5, 799A

というのも、もし個々の名詞が単一のものより多くの性を持つことができず、同じ語がこの性とかの性とを同時に持つこともできず、性が他の性へと移ることができないのだとすれば、男性の性を女性の法則で発する者の誤りは、男性の指示語を女性の性に先立てて置く者の誤りに劣らないのである。

Disputationes adversus gentes 1.59.12

12

Atqui vos conspicimus et res masculinas feminine, et femineas masculine, et quas esse dicitis neutras, et illo, et hoc modo sine ulla discretione depromere.

PL 5, 799A

しかし我々は諸君を見ている——男性の事物を女性の形で、女性の事物を男性の形で、そして中性であると諸君が言うものを、あの仕方でもこの仕方でも、何の区別もなく取り出しているのを。

Disputationes adversus gentes 1.59.13

13

Aut igitur nulla est culpa indifferenter his uti, et frustra nos dicitis soloecismorum obscoenitate deformes: aut si certum est singula quibus debeant rationibus explicari, in similibus vitiis vos quoque versamini: quamvis Epicadios omnes, Caesellios, Verrios, Scauros teneatis, et Nisos.

PL 5, 799B

したがって、これらを分け隔てなく用いても何の咎もないか、そうであれば諸君は無益にも、我々を語法違反の醜さで欠陥ありと言っているにすぎない。あるいは、個々の語がいかなる理屈によって説明されるべきかが確かであるなら、諸君もまた同様の欠陥のうちにある——たとえ諸君が、エピカドゥスたち、カエセッリウスたち、ウェッリウスたち、スカウルスたち、ニススたちを、ことごとく身につけているとしても。