Disputationes adversus gentes 4.20.1
At vero vos contra, majestatis immemores et sublimitatis tantae, eas illis adjungitis nativitates, ortusque eos adscribitis, quos ingeniis lautioribus homines et execrationi habeant et horrori.
PL 5, 1039Aしかるに諸君はこれとは反対に、あの威厳とこれほど大いなる崇高さを顧みず、彼らにそのような誕生を結びつけ、そのような出自を書き加えている。それは、より優れた才知を持つ人間であれば呪うべきもの、恐るべきものとするたぐいの出自である。
Disputationes adversus gentes 4.20.2
Ex Ope, inquitis, matre, et ex genitore Saturno, cum suis est natus Diespiter fratribus. Uxores enim dii habent, atque in conjugalia foedera conditionibus veniunt ante quaesitis? usu, farre, coemptione, genialis lectuli sacramenta condicunt? habent speratas, habent pactas, habent interpositis stipulationibus sponsas?
PL 5, 1040A母オプスから、そして父サトゥルヌスから、その兄弟たちとともにディエスピテル(ユピテルの古名)が生まれた、と諸君は言う。神々には妻があるというのか。そして彼らは、あらかじめ求められた条件のもとで婚姻の契りを結ぶのか。使用婚(ウスス)、麦粥婚(コンファレアティオ)、模擬売買婚(コエンプティオ)によって、婚床の誓いを取り決めるのか。彼らには望みをかけた女があり、契りを交わした女があり、取り交わされた誓約によって定められた許婚の女があるのか。
Disputationes adversus gentes 4.20.3
Et quid de ipsis conjunctionibus loquimur? quando et quosdam nuptias celebrasse, et festas habuisse frequentias dicitis, et lusisse in his deas: et quod participes fescenninorum non essent, perturbasse discordiis omnia; et in humanum in posterum genus exitiorum sevisse discrimina?
PL 5, 1040Aそして、その結合そのものについて何を語ろうか。ある者たちは婚礼を執り行い、祝いの集いを催し、女神たちがその席で戯れたと諸君は言う。そして、その女神たちは、フェスケンニナ(婚礼の戯れ歌)にあずからなかったがゆえに、すべてを不和によってかき乱し、後の世の人類にまで滅びの禍いを蒔いたとも言う。