Disputationes adversus gentes 6.15.1
Ecce si aliquis ponat in medio aes rude, atque in opera nulla conjectum, argenti massas indomiti, infectum aurum, lignum, lapides, atque ossa, resque alias caeteras, quibus signa consueta sunt et numinum simulacra constare: immo si aliquis ponat in medio collisorum deorum vultus, conflata atque imminuta simulacra; jubeatque vos idem frustis hostias et fragminibus caedere, informibus massis sacra et munia impertire divina: audire a vobis exposcimus, facturine istud sitis, an contra quam imperabitur recusaturi?
PL 5, 1195A見よ、もし誰かが、未加工の青銅、いかなる作品にも用いられていない青銅、手を加えられていない銀の塊、加工されていない金、木、石、骨、そして彫像や神霊の神像が常々そこから成り立っている他のあらゆる品々を、真ん中に置いたとしよう。いや、もし誰かが、打ち砕かれた神々の顔、溶かされ砕かれた神像を真ん中に置き、その同じ者が諸君に、その破片や欠片に向けていけにえを屠り、形なき塊に神聖な祭儀と神への務めを捧げるよう命じたとしたら——我々は諸君に問い、聞くことを求める。諸君はそれを行うつもりなのか、それとも命じられたことに逆らって拒むつもりなのか、と。
Disputationes adversus gentes 6.15.2
Fortasse dicetis, qua causa? quia nemo est in rebus humanis tam stolide caecus, qui argentum, aes, aurum, gypsum, ebur, argillam, deorum in numerum referat, ipsaque per se dicat vim habere atque obtinere divinam.
PL 5, 1195Bおそらく諸君はこう言うだろう。「いかなる理由によるのか」と。それは、銀や青銅や金、石膏、象牙、粘土を神々の数に加え、それら自体が神的な力を持ち保っていると言うほど、愚かしく盲目な者は、人間界のうちに誰一人としていないからだ、と。
Disputationes adversus gentes 6.15.3
Quaenam est ergo ratio, ut si omnia haec corpora intacta atque infecta permanserint, careant vi numinis atque auctoritate coelesti; ea formas si accipiant hominum, si auriculas, nasos, buccas, labra, oculos, cilia, continuo dii fiant, et in ordinem coelitum referantur, et censum?
PL 5, 1195Bそれならば、いったいどのような理があるというのか。これらすべての物体が、手つかずのまま、加工されぬままにとどまるならば、神霊の力も天の権威も持たないのに、それらが人間の形を受け取り、耳を、鼻を、頬を、唇を、目を、まつ毛を受け取るならば、たちまち神となり、天上の神々の位と数のうちに数え入れられる、というのは。
Disputationes adversus gentes 6.15.4
Novitatis aliquid fictio corporibus his addit, ut adjectione ipsa cogamini aliquid eis credere divinitatis majestatisque collatum?
PL 5, 1196Aその造形は、これらの物体に何か新しいものを付け加えるのか。その付加そのものによって、諸君は、それらに神性と威厳とが授けられたと信じるよう強いられるとでもいうのか。
Disputationes adversus gentes 6.15.5
In aurum aes mutat, aut testulae vilitatem in argenteam cogit degenerare materiam? quae insensilia fuerunt paulo ante, facit ut sint viva, et spiritali agitatione moveantur?
PL 5, 1196Aそれは青銅を金に変えるのか、あるいは陶片の卑しさを、銀の材質へと質を変えさせるのか。少し前まで感覚を持たなかったものを、生けるものとし、霊的な動きによって動くようにさせるのか。
Disputationes adversus gentes 6.15.6
Si quas foris habuere naturas, eas omnes retineant simulacrorum in corporibus constituta; stupiditas quae tanta est, detrecto enim dicere caecitatem, rerum existimare naturas formarum qualitate mutari, et accipere numen ex habitu, quod in primigenio corpore iners fuerit et brutum, et sensus mobilitate privatum.
PL 5, 1196Aもし外にあったときに持っていた性質があるならば、神像の体の中に据えられてもなお、それらすべての性質を保ち続けるはずである。物の本性が、形の性質によって変わると見なすこと、そして元の姿では無気力で愚鈍で、感覚の動きを奪われていたものが、その装いによって神性を受け取ると見なすこと——これほどの愚鈍さがあろうか。私はそれを盲目と呼ぶことすら控えるが。