アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber II, Caput XXXIII 第II巻 第XXXIII章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 861A · 4 sectiones

Disputationes adversus gentes 2.33.1

1

Mortis nobis cum proponatur metus, id est, animarum interitus: quid non ex communi facimus sensu, quo amamus nos omnes, quod eum qui nobis spondet tali a periculo liberaturum retinemus, amplectimur animisque ipsis nostris, si modo justa est vicissitudo, praeponimus.

PL 5, 861A

死への恐れ、すなわち魂の滅びが我々の前に差し出されるとき、我々がみな自分自身を愛するというあの共通の感覚から、我々は何を行わずにいられようか。すなわち、その危険から我々を解放すると約束する方を、我々はしっかりと捉え、抱き締め、そして、それが正当な代償であるならば、我々自身の心そのものよりも上に置くのである。

Disputationes adversus gentes 2.33.2

2

Vos vestrarum animarum salutem in ipsis vobis reponitis, fierique vos deos vestro fiditis intestinoque conatu: et vero nos nobis nihil de nostra infirmitate promittimus, naturam intuentes nostram virium esse nullarum, et ab suis affectibus in omni rerum contentione superari.

PL 5, 861A

諸君は、諸君の魂の救いを諸君自身のうちに置き、諸君自身の内なる努力によって神となると信じている。しかし我々は、我々自身の弱さについて我々自身に何も約束しない。我々の本性には何の力もなく、あらゆる事の争いにおいて自らの情念に打ち負かされるものであると見て取っているからである。

Disputationes adversus gentes 2.33.3

3

Vos cum primum soluti membrorum abieritis e nodis, alas vobis affuturas putatis, quibus ad coelum pergere, atque ad sidera volare possitis: nos tantam reformidamus audaciam, nec in nostra ducimus esse positum potestate sedes superas petere: cum et hoc ipsum habeamus incertum, an vitam accipere mereamur, et ab lege mortalitatis abduci.

PL 5, 862A

諸君は、肢体の結び目から解き放たれて去るや否や、翼が自分たちに備わり、それによって天へ進み、星々へと飛んでゆけると考えている。しかし我々はそれほどの大胆さを恐れ憚り、上なる座を求めることが我々自身の力の内にあるとは考えない。命を受けるにふさわしいかどうか、そして死すべきものの掟から連れ出されるかどうか、そのこと自体すら我々には不確かだからである。

Disputationes adversus gentes 2.33.4

4

Vos in aulam dominicam tamquam in propriam sedem remeaturos vos sponte, nullo prohibente, praesumitis: at vero nos istud, rerum sine domino fieri neque speramus posse, neque ulli hominum tantum potestatis attribui licentiaeque censemus.

PL 5, 862A

諸君は、主の宮廷へと、まるで自分自身の座へでもあるかのように、妨げる者もなく、自ら進んで帰ってゆくものと思い込んでいる。しかし我々はといえば、そのようなことが万物の主なくして起こりうるとは望まず、いかなる人間にもそれほどの権能と裁量とが与えられているとは考えない。