アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber III, Caput XXXIII 第III巻 第XXXIII章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 984A · 3 sectiones

Disputationes adversus gentes 3.33.1

1

Praetermittimus hoc loco satietatis fuga Vulcanum: quem esse omnes ignem pari vocum pronuntiatis assensu: quod ad cunctos veniat, Venerem, et quod sata in lucem proserpant, cognominatam esse Proserpinam: qua rursus in parte trium capita numinum tollitis: siquidem primum elementi est nomen, non sentientis vocabulum potestatis: libidinis alterum per cuncta animantia diffusae: tertium vero significat attolentia se germina, et frugum succrescentium motiones.

PL 5, 984A

この場では、飽き飽きするのを避けて、ウルカヌスについては措くことにする。彼が火そのものであることは、諸君がみな声を揃えて等しく言い表しているとおりである。ウェヌスについては、彼女がすべてのものに訪れることから名があるとし、プロセルピナについては、種蒔かれたものが光へと這い出ることから、そう名づけられたとする。だが、この点でもまた、諸君は三柱の神威をその存在ごと取り去ってしまっている。というのも、その第一の名は元素の名であって、感覚を持つ権能の呼び名ではなく、第二のものはあらゆる生き物に広がる欲望を表し、第三のものはまさに、芽が自らを持ち上げ、実りが生い育っていく動きを意味するにすぎないからである。

Disputationes adversus gentes 3.33.2

2

Quid? cum Liberum, Apollinem, Solem, unum esse contenditis numen vocabulis amplificatum tribus, nonne sententiis vestris deorum iniminuitur census, et opinio praedicata dilabitur?

PL 5, 985A

さらにどうであろうか。諸君がリベルとアポロと太陽とを、三つの呼び名で膨らまされたひとつの神威にすぎないと主張するとき、諸君自身の説によって神々の数が減らされ、言い広められた説が崩れ落ちてしまうのではないか。

Disputationes adversus gentes 3.33.3

3

Nam si verum est solem eumdem Liberum esse, eumdemque Apollinem, sequitur ut in rerum natura neque Apollo sit aliquis, neque Liber: atque ita per vos ipsos aboletur, eraditur, Semeleius, Pythius: alter foeculentae hilaritatis dator, Sminthiorum alter pernicies murum.

PL 5, 985A

というのも、もし太陽が同じくリベルであり、同じくアポロでもあるというのが真実であるならば、自然のうちにはアポロなる者もリベルなる者も存在しないということになる。かくして、諸君自身の手によって、セメレイオス(リベル)もピュティオス(アポロ)も消し去られ、かき消される——一方は濁り酒のような陽気さを与える者、他方はスミントスの鼠どもを滅ぼす者であるというのに。