アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber III, Caput XLIV 第III巻 第XLIV章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 1002A · 2 sectiones

Disputationes adversus gentes 3.44.1

1

Quare si vobis liquet, in sublimibus palatiis coeli habitare, consistere multitudinem istam, quam enumeratis deorum, in unius proloquii finibus convenit vos stare: nec per varias distractos repugnantesque sententias fidem ipsis rebus, quas struitis, derogare.

PL 5, 1002A

それゆえ、もし諸君に、諸君が数え上げるあの神々の群れが、天の高き宮居に住まい、留まっていることが明らかであるならば、諸君はただひとつの言明の枠内にとどまるのがふさわしく、様々に引き裂かれ、相争う説によって、自ら組み立てているその事柄そのものへの信を損なうべきではない。

Disputationes adversus gentes 3.44.2

2

Si Janus est, Janus sit; si Liber est, Liber sit; si Summanus, Summanus sit; hoc est enim confidere, hoc tenere, exploratae in rei cognitione defigi, non more caecorum atque errantium dicere: Novensiles Musae sunt, Trebiani quinimmo dii sunt, immo novenarius numerus, subversarum potius vel urbium praesides, et in id periculum ducere res tantas, ut dum alios tollitis et reponitis alios, possit jure de cunctis, an sint ulla in parte, dubitari.

PL 5, 1002B

ヤヌスであるなら、ヤヌスであれ。リベルであるなら、リベルであれ。スンマヌスであるなら、スンマヌスであれ。というのも、これこそが確信することであり、これこそが保つことであり、確かめられた事柄の認識のうちに揺るがず立つことだからである。盲いた者や迷える者のように、「ノウェンシレスはムーサたちである、いやトレビアの民の神々である、いや九という数である、いやむしろ滅ぼされた都市の守護者たちである」と語り、これほど重大な事柄を、諸君があるものを取り除き、また別のものを据え直すあいだに、そのすべてについて、彼らがそもそもいずこかに存在するのかどうかすら、正当に疑われうるという、あの危うさへと導くべきではないのである。