アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber VII, Caput XXV 第VII巻 第XXV章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 1251A · 7 sectiones

Disputationes adversus gentes 7.25.1

1

Si enim quaecumque ab hominibus fiunt, maximeque in re sacra, debent habere suas causas, nec sine ratione est quidquam in negotiis omnibus, atque in omni administratione faciendum; edissertate nobis, et dicite, quae sit causa, quae ratio, ut haec etiam diis dentur, sacrisque adoleantur altaribus?

PL 5, 1251A

もし、人間によってなされることはすべて、とりわけ神聖な事柄においては、それぞれの理由を持たねばならず、あらゆる営みにおいて、あらゆる執行において、理屈なしになされるべきことは何もないのであれば、我々に詳しく説き明かし、告げてほしい——これらのものもまた神々に与えられ、聖なる祭壇の上で焼かれるべき理由、根拠とは何であるのかを。

Disputationes adversus gentes 7.25.2

2

In hoc enim diutius loco huic causae vel maxime necessario immoramur, insistimus, inhaeremus, cupientes addiscere, quid cum pultibus Deo sit, quid cum libis, quid diversis cum fartibus, confectionis jure multiplici atque impensarum varietate conditis?

PL 5, 1251A

というのも、我々はこの箇所において、この上なく必要なこの理由に長らくとどまり、踏みとどまり、執着している——粥が神といかなる関わりを持ち、供物菓子が、さまざまに詰め物をした種々の腸詰めが、いかなる関わりを持つのかを知りたいと願いつつ。それらは、多様な調製の技法と、費用の変化によって整えられているのだが。

Disputationes adversus gentes 7.25.3

3

Opiparis numina coenis afficiuntur, aut prandiis, ut innumeras conveniat excogitare his dapes? aversionibus stomachorum laborant, et ad expellenda fastidia saporum varietas quaeritur, ut modo his assa, modo cruda ponantur, semicocta modo et semicruda?

PL 5, 1252A

神威は豪華な晩餐や昼食によって喜ばされるのであって、それゆえ彼らのために数え切れぬほどの饗宴を工夫することがふさわしいというのか。彼らは胃の不快に苦しみ、味の飽きを追い払うために、あるときは炙られたもの、あるときは生のもの、あるときは半ば煮え半ば生のものを供えるようにと、味の変化が求められるのか。

Disputationes adversus gentes 7.25.4

4

Quod si omnes has partes, quas praesicias dicitis, accipere dii amant, suntque illis gratae, vel voluptatis alicujus vel dulcedinis sensu; quid intercedit, quid prohibet, ut non semel haec omnia totis cum animantibus inferatis?

PL 5, 1252A

もし、諸君が「プラエシキアエ」と呼ぶこれらの部分をすべて、神々が受け取ることを好み、それらが神々にとって、何らかの快楽あるいは甘美さの感覚によって快いものであるならば、これらすべてを、生き物全体とともに一度に捧げることを、何が妨げ、何が禁じるというのか。

Disputationes adversus gentes 7.25.5

5

Quae causa, quae ratio est, ut caro strebula separatim, ruma, cauda et plassea separatim, hirae solae, omentum solum, augmentorum adjiciatur in causam?

PL 5, 1252A

いかなる理由、いかなる根拠によって、「ストレブラ」の肉が別に、「ルマ」、尾と「プラッセア」が別に、「ヒラエ」だけが、腸間膜だけが、「アウグメントゥム」の分として付け加えられるのか。

Disputationes adversus gentes 7.25.6

6

Pulmentorum varietatibus afficiuntur dii coelites, ut fieri mos est post coenarum ditium et locupletium saginas frustilla haec parvula pro suavibus mateolis sumunt, non quibus famem sedeant, sed ut palati admoneant otium, seque ipsos plenae appetitu voracitatis instigent?

PL 5, 1252B

天上の神々は、豊かで富める晩餐の飽食のあとに慣わしとして行われるように、副菜の変化に喜ばされるのであって、これらの小さな一切れを、空腹を鎮めるためではなく、休んでいる口蓋を呼び覚まし、満ち足りてなお貪り食う欲へと自らを煽り立てるための、快い口直しとして受け取るというのか。

Disputationes adversus gentes 7.25.7

7

O deorum magnitudo mirabilis, o nullis hominum comprehensa, nullis intellecta naturis! siquidem ut prosint, testiculis pecudum redimuntur et rumis, neque prius iras atque animos ponunt, nisi sibi adoleri paratas conspexerint naenias, offasque redemptas.

PL 5, 1253A

おお、驚くべき神々の偉大さよ。おお、人間のいかなる本性にも把握されず、いかなる本性にも解し得られぬものよ。彼らは、益をもたらすようにと、家畜の睾丸と「ルマ」によって買い取られ、自分たちのために用意された「ナエニア」と、買い取られた「オッファ」とが焼かれようとしているのを目にするまでは、怒りと憤りを収めようとしないのだから。