アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber I, Caput XVII 第I巻 第XVII章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 738A · 5 sectiones

Disputationes adversus gentes 1.17.1

1

Et tamen, o magni cultores atque antistites numinum, cur ut irasci populis christianis angustissimos illos asseveratis deos, ita non advertitis, non videtis, affectus quam turpes, quam indecoras numinibus attribuatis insanias?

PL 5, 738A

それにしても、おお、神威の偉大な崇拝者たち、また祭司たちよ、諸君はキリスト者たちの民に対して神々があれほど狭量にも怒っていると言い張りながら、いかに恥ずべき情念を、いかに神威にふさわしからぬ狂気を、神々に帰しているかに、なぜ気づかず、目を留めないのか。

Disputationes adversus gentes 1.17.2

2

Quid est enim aliud irasci, quam insanire, quam furere, quam in ultionis libidinem ferri, et in alterius doloris cruces, efferati pectoris alienatione bacchari?

PL 5, 738B

なぜなら、怒るとは、狂うこと、荒れ狂うこと、復讐への欲望に駆られること、そして他者の苦しみの責め苦へと、猛り狂う胸の錯乱のうちに酒神の巫女のごとく荒れ狂うこと、そのほかの何であろうか。

Disputationes adversus gentes 1.17.3

3

Hoc ergo dii magni norunt, perpetiuntur, et sentiunt, quod ferae, quod belluae, quod mortiferae continent venenato in dente natrices.

PL 5, 738B

それゆえ、偉大な神々は、獣どもが、猛獣どもが、毒の牙に死をもたらす水蛇どもが抱くのと同じことを、知り、経験し、感じているのである。

Disputationes adversus gentes 1.17.4

4

Quod levitatis in homine, quod terreno in animante culpabile est, praestans illa natura, et in perpetuae virtutis firmitate consistens, scire asseveratur a vobis.

PL 5, 739A

人間における軽薄さとして、地上の生き物における咎めるべきこととして数えられるものを、あの卓越した本性、永遠の力の堅固さのうちに立つとされるあの本性が知っている、と諸君は言い張るのである。

Disputationes adversus gentes 1.17.5

5

Et quid ergo sequitur necessario, nisi, ut ex eorum luminibus scintillae emicent, flammae aestuent, anhelum pectus spiritum jaciat ex ore, et ex verbis ardentibus labrorum siccitas inalbescat?

PL 5, 739A

そうであれば、必然的に何が続くというのか。彼らの目から火花が飛び散り、炎が燃え立ち、あえぐ胸が口から息を吐き出し、燃えるような言葉によって唇の渇きが白く粉を吹く、というほかにあろうか。