アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber II, Caput LXIX 第II巻 第LXIX章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 922A · 4 sectiones

Disputationes adversus gentes 2.69.1

1

Sed novellum nomen est nostrum, et ante dies paucos religio est nata, quam sequimur. Ut interim concedam, id quod nobis objicitur intentionis esse non falsae: quid est enim in negotiis hominum, quod vel opere corporis et manibus fiat, vel solius animi disciplina et cognitione teneatur, quod non ex aliquo coeperit tempore, et in usum exierit experientiamque mortalium?

PL 5, 922A

だが、我々の名は新しく、我々が従う宗教はほんの数日前に生まれたばかりだという。さしあたり、我々に向けられた咎めが偽りの告発ではないと認めよう。だが、人間の営みのうちに、肉体の働きと手によってなされるにせよ、ただ心の鍛錬と知によって保たれるにせよ、いずれかの時に始まり、死すべき者たちの用いるところ、経験するところとなったのでないものが、何かあるだろうか。

Disputationes adversus gentes 2.69.2

2

Etenim philosophia, musica, caeteraeque omnes artes, quibus vita est exculta et expolita communis, cum hominibus natae sunt, et non potius nuper, quinimmo pene paulo ante, agitari, intelligi, celebrarique coeperunt?

PL 5, 922A

実際、哲学も、音楽も、そのほかすべての、共通の生活を耕し磨き上げてきた技芸も、人間とともに生まれたのだろうか。むしろつい最近、いや、それどころかほとんどわずか前になって初めて、行われ、理解され、称えられるようになったのではないか。

Disputationes adversus gentes 2.69.3

3

Antequam Tages Thuscus oras contingeret luminis, quisquam hominum sciebat, aut esse noscendum, condiscendumque curabat in fulminum casibus, aut extorum quid significaretur in venis?

PL 5, 922A

エトルリアのタゲスが光の岸に至る〔生まれ出る〕以前、雷の落ちる様や、内臓の脈に何が示されているかを、知っていた人間が、あるいはそれを知るべきこと、学び究めるべきこととして心にかけていた人間が、誰かいただろうか。

Disputationes adversus gentes 2.69.4

4

Quando siderum motus, aut ratio coepta est genethliaca sciri? non post Theutin Aegyptium, aut post Atlantem, ut quidam ferunt, gestatorem, bajulum, tibicinem illum ac destinam coeli?

PL 5, 923A

星々の運行や、生まれの時を占う術が知られ始めたのは、いつのことか。エジプトのテウティスの後、あるいは、ある人々の伝えるところによれば、天の担い手、運び手、支え柱、あの支柱たるアトラスの後ではなかったか。