アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber IV, Caput XXX 第IV巻 第XXX章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 1063A · 5 sectiones

Disputationes adversus gentes 4.30.1

1

Sed non istam suscepimus in eo sermone, quem facimus, vel operulam, vel voluntatem, ut ostendamus et publicemus, quinam fuerint hi omnes.

PL 5, 1063A

だが、我々がこの言論において引き受けたのは、これらすべての者たちが何者であったかを示し公にするという、そのような小さな務めでも、そのような意志でもない。

Disputationes adversus gentes 4.30.2

2

Illud nobis propositum est, ut quoniam nos impios et irreligiosos vocatis, vos contra pios et deorum contenditis esse cultores, demonstrare, atque in medio ponere ab hominibus magis nullis ignominiosius eos tractari, quam a vobis.

PL 5, 1063A

我々に課された目的はこうである。諸君が我々を不敬虔で不信心な者と呼び、これに反して自分たちを敬虔な者、神々の崇拝者であると言い張るのだから、彼らが、他のどの人間たちによってよりも、諸君によっていっそう恥ずべき仕方で扱われていることを示し、明るみに置くことである。

Disputationes adversus gentes 4.30.3

3

Quod si habere se ita ex ipsis maledictionibus promptum est, sequitur ut intelligi debeat vos superis stimulos indignationum furialium commovere, qui tam foedas de illis vel auditis, vel creditis, vel ignominiosas ipsi compingitis fabulas.

PL 5, 1063B

もしこのことが、まさにその誹謗そのものから明らかであるならば、諸君が天上の者たちに狂おしい憤りの刺激を引き起こしていると理解されねばならないという結論になる。諸君は彼らについて、これほどいまわしい話を聞き、あるいは信じ、あるいは自ら恥ずべき作り話をこしらえているのだから。

Disputationes adversus gentes 4.30.4

4

Non enim qui sollicite relegit, et immaculatas hostias caedit, qui acervos thuris dat concremandos igni, numina censendus est colere, aut officia solus religionis implere.

PL 5, 1063B

というのも、注意深く祭文を読み返す者、汚れなきいけにえを屠る者、乳香の山を火にくべて焼かせる者が、それだけで神々を崇拝していると見なされ、あるいは信心の務めを果たしていると見なされるべきではないからである。

Disputationes adversus gentes 4.30.5

5

Cultus verus in pectore est, atque opinatio de diis digna; nec quidquam prodest illatio sanguinis et cruoris, si credas de his ea quae non modo sint longe ab eorum dissita distantiaque natura, verum etiam labis et turpitudinis aliquid, et majestati eorum concilient, et decori.

PL 5, 1064A

真の崇拝は胸のうちにあり、神々についてふさわしい見解のうちにある。もし諸君が彼らについて、その本性からかけ離れ隔たっているだけでなく、彼らの威厳と麗しさに何らかの汚点と恥辱をもたらすようなことを信じるならば、血と生き血を捧げることは何の益もない。