Disputationes adversus gentes 1.3.1
Cum igitur haec ita sint, neque ulla irruperit novitas, quae tenorem perpetuum rerum dissociata continuatione diduxerit: quid est istud, quod dicitur invectam esse labem terris, postquam religio christiana intulit se mundo, et veritatis absconditae sacramenta patefecit?
PL 5, 723Bさて、事柄がこのようであり、事物の絶え間ない歩みを断ち切り引き裂くような新奇な出来事は何一つ起こらなかったとすれば、キリスト教の宗教が世にその身を差し入れ、隠された真理の秘義を明らかにして以来、地に災いがもたらされたと言われる、あの主張はいったい何であろうか。
Disputationes adversus gentes 1.3.2
Sed pestilentias, inquiunt, et siccitates, bella, frugum inopiam, locustas, mures, et grandines, resque alias noxias, quibus negotia incursantur humana, dii nobis important injuriis vestris atque offensionibus exasperati.
PL 5, 724A彼らは言う、「疫病も、旱魃も、戦争も、穀物の欠乏も、蝗も、鼠も、雹も、そのほか人間の営みを襲う有害な事どもも、神々は諸君の不正と侮辱に怒りを燃やして我々にもたらしているのだ」と。
Disputationes adversus gentes 1.3.3
Si in rebus perspicuis, et nullam desiderantibus defensionem, non stoliditatis esset diutius immorari, ostenderem profecto, replicatis prioribus saeculis, mala ista, quae dicitis, non esse incognita, non repentina; nec postquam gens nostra felicitate donari hujus vocaminis meruit, irrupisse has labes, et infestari coepisse discriminum varietate mortalia.
PL 5, 724Aもし、明白であって何の弁明も要しない事柄に、いつまでも立ち止まっているのが愚かしいことでないとすれば、私は、過ぎ去った時代を遡って示すことができるだろう。諸君が言うそれらの災いは、未知のものでも、突如として現れたものでもなく、また我々の民がこの呼び名という幸いを授かるに値するようになって以後に、この疫禍が押し入り、死すべき者たちがさまざまな危難によって苦しめられ始めたのでもない、ということを。
Disputationes adversus gentes 1.3.4
Si enim nos sumus in causa, et in nostri criminis meritum excogitatae sunt hae pestes, unde novit antiquitas miseriarum haec nomina? unde bellis significatum dedit? pestilentiam, grandines, qua potuit notione signare, aut inter suas voces, quibus oratio explicabatur, assumere?
PL 5, 724Bもし我々にこそ原因があり、これらの災厄が我々の罪科に対する報いとして考え出されたのだとすれば、古代はどうしてこれらの不幸の名を知っていたのか。どうして戦争に呼び名を与えたのか。疫病を、雹を、どのような概念によって標すことができ、また言葉が組み立てられるおのれの語彙のうちに、どうして取り入れることができたのか。
Disputationes adversus gentes 1.3.5
Nam si novella sunt haec mala, et ab recentibus ducunt offensionibus causas, qui potuit fieri ut eis rebus verba formaret, quas nec ipsa sciebat expertam se esse, neque ullis comperisset majorum in temporibus factitatas?
PL 5, 725Aなぜなら、もしこれらの災いが目新しいものであり、最近の侮辱に原因を持つのだとすれば、それ自身が経験したことがあるとも知らず、また祖先の時代にすでに行われていたと知りもしなかった事柄に対して、どうして言葉を形づくることができたであろうか。
Disputationes adversus gentes 1.3.6
Penuria, inquit, frugum, et angustiae frumentariae arctius nos habent. Antiqua enim et vetustissima saecula necessitatis istius aliquando fuerunt expertia? nonne ipsa nomina, quibus censentur haec mala, testificantur et clamant, nullum ab his umquam immunem abisse mortalium?
PL 5, 725A彼は言う、「穀物の乏しさと、穀物不足の窮迫とが、我々をひどく苦しめている」と。だが古き、この上なく古い時代は、かつてこの欠乏を免れていたことがあっただろうか。これらの災いを言い表すその名そのものが、いかなる死すべき者もこれらを免れたことなど一度もなかったと、証言し叫んでいるのではないか。
Disputationes adversus gentes 1.3.7
Quod si ad credendum difficilis res esset, testimoniis agere possemus auctorum, quantae, quoties, et quae gentes famem senserint horridam, et aggerata interierint vastitate. Casus frequentissimi grandinis accidunt, atque adierunt cuncta.
PL 5, 725Aもしこれが信じがたいことであるならば、著述家たちの証言によって論じることもできよう——どれほど多くの、幾度もの、いかなる諸国民が恐ろしい飢餓を味わい、積み重なる荒廃のうちに滅び去ったかを。雹の災難は幾度も頻繁に起こり、あらゆるものに降りかかった。
Disputationes adversus gentes 1.3.8
In litteris enim priscis comprehensum et compositum non videmus, etiam imbres saxeos totas saepe comminuisse regiones? Difficiles pluviae sata faciunt emori, et sterilitatem indicunt terris.
PL 5, 726A古い文書のうちに、石の雨がしばしば地方をまるごと打ち砕いたと記され、書き留められているのを、我々は見るではないか。過酷な雨は種を枯らし、大地に不作をもたらす。
Disputationes adversus gentes 1.3.9
Immunis enim antiquitas malis ab his fuit? cum etiam flumina cognoverimus ingentia limis inaruisse siccatis. Pestilentiae contagia urunt genus humanum. Annalium scripta percurrite linguarum, fol.
PL 5, 726Aでは、古代はこれらの災いを免れていたであろうか。我々はまた、巨大な河川が泥に埋もれて涸れ果てたことも知っている。疫病の伝染は人類を焼き尽くす。もろもろの言語による年代記の記録を読み進めるがよい——
Disputationes adversus gentes 1.3.10
3, diversitatibus scripta, universas discetis gentes saepenumero desolatas, et viduatas suis esse cultoribus. A locustis, a muribus, genus omne acciditur atque arroditur frugum.
PL 5, 726A——さまざまな言語で書き記された記録によって。そうすれば、あらゆる諸国民がしばしば荒廃し、その住民を失って空になったことを、諸君は知るであろう。蝗によって、鼠によって、あらゆる種類の穀物が食い荒らされ、齧り尽くされる。
Disputationes adversus gentes 1.3.11
Historias ite per vestras, et ab istis pestibus instruemini, quoties prior aetas affecta sit, et paupertatis ad miserias venerit. Terrarum validissimis motibus tremefactae nutant usque ad periculum civitates.
PL 5, 726A諸君自身の歴史を繙いてみよ。そうすればこれらの災厄によって、いにしえの時代がいくたび苦しめられ、貧窮の惨めさに至ったかを、諸君は知らされるであろう。大地の激しい震動によって揺り動かされ、諸都市は危険にまで至るほど揺らぐ。
Disputationes adversus gentes 1.3.12
Quid, hiatibus maximis interceptas urbes cum gentibus superiora tempora non viderunt, aut ab hujusmodi casibus fortunas habuere securas?
PL 5, 726Bそれに、かつての時代は、巨大な地割れによって諸国民もろとも呑み込まれた都市を見なかったであろうか。あるいは、この種の災いから己の運命を安泰に保っていたであろうか。