Disputationes adversus gentes 7.11.1
Postremo si tristia atque importuna dii pellunt: si ea, quae sunt laeta atque amica, largiuntur: unde sunt mundo tanti, tamque innumerabiles miseri? unde tot infelices lacrymabilem vitam in extrema sorte ducentes? cur immunes a calamitatibus non sunt, qui momenta per singula, qui per puncta sacrificiis onerant atque accumulant aras?
PL 5, 1230A最後に、もし神々が悲しく苛烈な出来事を追い払い、喜ばしく好ましい出来事を与えてくれるのだとすれば、世にこれほど多くの、数えきれぬほどの不幸な者たちがいるのはなぜなのか。これほど多くの不運な者たちが、極限の境遇のうちに涙にくれる生を送っているのはなぜなのか。片時ごとに、瞬間ごとに、祭壇に犠牲を積み重ね、満載する者たちが、災いを免れずにいるのはなぜなのか。
Disputationes adversus gentes 7.11.2
Nonne alios, inquiunt, videmus ex illis domicilia esse morborum; extinctis luminibus, atque auribus obseratis, pedum carere processu, truncos sine manibus degere, incendiis, naufragiis, et ruinis mergi, obrui, confici: patrimoniis ab ingentibus evolutos mercenario sese labore fulcire: stipes emendicare supremas, exterminari, proscribi, semper esse in luctibus liberorum orbitatibus fractos: vexari per infortunia caetera, quorum species et formas nulla potest enumeratio definire?
PL 5, 1230B我々は目にしているではないか、と彼らは言う——彼らのうちのある者たちは病の巣窟であり、光を失い、耳を塞がれ、足の運びを欠き、手のない体幹のまま生き、火事や難破、崩落に呑まれ、埋もれ、滅ぼされる者たちであることを。莫大な家産を失い、雇われ仕事の労苦によって身を支える者たち、最後の施しを乞い求め、追放され、財産を没収され、常に子を失った悲しみに打ちひしがれている者たち、また、その種類も姿も、いかなる列挙をもってしても定め尽くすことのできない、その他の不運によって苦しめられている者たちのことを。
Disputationes adversus gentes 7.11.3
Quod utique non fieret, si propulsare, si flectere mala ista dii possent sacrorum meritis obligati. Nunc vero quia casibus nullus est in his locus, sed ineluctabili omnia necessitate confiunt, agit sese ordo praescriptus, et quod semel decretum est, perficit.
PL 5, 1230Cもし神々が、秘儀の功によって義務を負い、これらの災いを追い払い、あるいは逸らすことができるのであれば、こうしたことは決して起こらないはずである。しかし実のところ、これらのことに偶然の入り込む余地はまったくなく、すべては逃れがたい必然によって成し遂げられ、あらかじめ定められた秩序がみずから働き、いったん定められたことを成し遂げるのである。