アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber VII, Caput XVIII 第VII巻 第XVIII章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 1240A · 4 sectiones

Disputationes adversus gentes 7.18.1

1

Et quoniam nobis in manibus hostiarum sermo versatur: quae causa, quae ratio est, ut cum dii immortales, sint enim et per nos licet, quicumque esse creduntur, sint unius sententiae, vel unius debeant esse naturae, generis, et qualitatis unius, non omnibus omnes hostiis, sed quibusdam quidam sacrorum mulceantur legibus?

PL 5, 1240A

さて、我々の手にあるのはいけにえについての議論であるので、次のことを問う。不死なる神々は——我々にとっても、いかなる者と信じられていようと構わないのだが——一つの判断を共にし、あるいは一つの本性、一つの種族、一つの性質を具えているべきであるのに、なぜすべての神々がすべてのいけにえによって宥められるのではなく、ある神々だけが特定の祭儀の掟によって宥められるのか。その理由は何であり、根拠は何であるのか。

Disputationes adversus gentes 7.18.2

2

Quae est enim causa, requiram, ut eadem rursus ut ille tauris deus, haedis alius honoretur, aut ovibus: hic lactentibus porculis, alter intonsis agnis: hic virginibus buculis, capris ille cornutis: hic sterilibus vacculis, at ille incientibus scrofis: hic albentibus, ille tetris, alter feminei generis, alter vero animantibus masculinis?

PL 5, 1240B

私は改めて問おう。いかなる理由によって、ある神は牡牛によって、別の神は仔山羊によって、あるいは羊によって敬われるのか。ある神は乳飲み仔豚によって、別の神は毛を刈られていない仔羊によって。ある神は処女の若牝牛によって、別の神は角ある牝山羊によって。ある神は不妊の若牝牛によって、また別の神は孕んだ牝豚によって。ある神は白い動物によって、別の神は黒い動物によって、ある神は雌の種類によって、また別の神は雄の生き物によって〔敬われるのか〕。

Disputationes adversus gentes 7.18.3

3

Si enim honoris et reverentiae causa mactantur diis hostiae, quid refert aut interest, cujus animalis e capite luatur hoc debitum, cujus ira offensioque ponatur?

PL 5, 1241A

もし、いけにえが神々のために敬意と崇敬のゆえに屠られるのであれば、いかなる動物の首をもってこの負債が払われようと、いかなる動物によって怒りと不興が鎮められようと、何の違いがあり、何の関わりがあろうか。

Disputationes adversus gentes 7.18.4

4

An numquid alterius alteri minus gratior et jucundior sanguis est? alter vero alterius voluptatem infundit et gaudium? aut, ut fieri moris est, observationis alicujus et religionis metu ille caprina abstinet se earne, porcinum alius execratur attactum, huic ovilia foetulenta sunt viscera; ac, ne stomachum fatiget invalidum, hic bubulam duritiem vitat, et lactentium lenitatem, quo digerat expeditius, sumit?

PL 5, 1241A

それとも、ある動物の血は、他の神にとってはさほど快く喜ばしくないというのか。それとも、一方の血は他方の神に快楽と喜びを注ぎ込むというのか。あるいは、慣例として行われるとおり、ある種の遵守と宗教的な畏れのゆえに、ある神は山羊の肉を断ち、別の神は豚に触れることを呪い、ある神には羊の内臓が生ぐさくてかなわず、また、弱った胃を疲れさせぬために、ある神は牛肉の硬さを避け、より容易に消化できるようにと乳飲み仔の柔らかさを選び取るというのか。