Disputationes adversus gentes 3.38.1
Quonam modo igitur religionis potestis integrare vim plenam, cum circa ipsos erretis deos? aut ad venerabiles invitare nos cultus, cum nihil nos certi de ipsorum numinum comprehensione doceatis?
PL 5, 990Aそれゆえ、諸君はいったいどのようにして、宗教の全き力を保つことができるというのか——神々そのものについてさえ迷っているというのに。あるいは、我々を崇敬すべき崇拝へと招くことができるというのか——彼ら神威そのものの把握について、我々に何ひとつ確かなことを教えられないというのに。
Disputationes adversus gentes 3.38.2
Ut enim de mediis conticescamus auctoribus, aut ille primus eradit atque interficit sex divas musas, si esse illas constat novem: aut iste ultimus et extremus sex apponit, quae nullae sunt, tribus solis in veritate constantibus: ut neque sciri possit, aut comprehendi, quaenam debeant addi, quae demi, et in periculum deducatur religionis ipsius susceptio, aut id quod non est colens, aut quod sit fortasse praeteriens.
PL 5, 990Aというのも、その中間の著者たちについては黙るとしても、最初のあの者は、もし彼女らが九柱いることが確かであるなら、六柱の女神たるムーサを消し去り、滅ぼしてしまうことになるし、最後のあの者は、真にはただ三柱しか存在しないというのに、存在しない六柱を付け加えてしまうことになる。かくして、どれを加えるべきか、どれを除くべきか、知ることも把握することもできず、宗教そのものの受容は危うくされ、存在しないものを崇拝するか、あるいはおそらく存在するものを見過ごすか、そのいずれかとなってしまうのである。
Disputationes adversus gentes 3.38.3
Novensiles Piso deos esse credit novem in Sabinis apud Trebiam constitutos. Hos Granius Musas putat, consensum accommodans Aelio: novenarium numerum tradit Varro, quod in movendis rebus potentissimus semper habeatur et maximus, novitatum Cornificius praesides, quod curantibus his omnia novitate integrentur, et constent: deos novem Manilius, quibus solis Jupiter potestatem jaciendi sui permiserit fulminis.
PL 5, 990Bノウェンシレスについて、ピソは、サビニ人の地のトレビアのほとりに立てられた九柱の神々であると信じている。グラニウスはこれをムーサたちと考え、アエリウスの説に賛同を合わせる。ワッロは、九という数を伝えている——事を動かすにあたってつねに最も強く最も偉大とされる数だからだという。コルニフィキウスは、これを刷新を司る者たちと伝えている——彼らの心配りによって万物が刷新されて整えられ、確かなものとなるからだという。マニリウスは、これを九柱の神々とし、彼らにのみユピテルが己の雷を投げる権能を許したのだとする。
Disputationes adversus gentes 3.38.4
Cincius numina peregrina novitate ex ipsa appellata pronuntiat: nam solere Romanos religiones urbium superatarum partim privatim per familias spargere, partim publice consecrare: ac ne aliquis deorum multitudine aut ignorantia praeteriretur, brevitatis et compendii causa uno pariter nomine cunctos Novensiles invocari.
PL 5, 991Aキンキウスは、これを異邦の神威であり、まさにその新しさから名づけられたのだと言い表す。すなわち、ローマ人は征服した都市の祭祀を、あるものは私的に諸家のあいだへ分け与え、あるものは公に奉献するのを常としていたが、神々の多さや無知のために誰かが見過ごされることのないように、簡潔さと省略のために、すべてをひとしくノウェンシレスというひとつの名で呼び求めたのだという。