アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber I, Caput XXXVI 第I巻 第XXXVI章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 758B · 10 sectiones

Disputationes adversus gentes 1.36.1

1

Sed non, inquit, idcirco dii vobis infesti sunt, quod omnipotentem colatis Deum: sed quod hominem natum, et, quod personis infame est vilibus, crucis supplicio interemptum, et Deum fuisse contenditis, et superesse adhuc creditis, et quotidianis supplicationibus adoratis.

PL 5, 758B

「しかし」と彼は言う、「神々が汝らに敵対しているのは、汝らが全能の神を礼拝しているからではない。そうではなく、人として生まれ、卑しい者たちにとってすら不名誉なことである十字架の刑によって殺された者を、神であったと汝らが主張し、なおも生きながらえていると信じ、日々の祈願によって礼拝しているからなのだ」と。

Disputationes adversus gentes 1.36.2

2

Si vobis jucundum est, amici, edissertate quinam sint hi dii, qui a nobis Christum coli, suam credant ad injuriam pertinere? Janus Janiculi conditor, et civitatis Saturniae Saturnus auctor? Fauna Fatua.

PL 5, 759A

もし諸君の意にかなうなら、友よ、我々によってキリストが礼拝されることが自分たちへの不正にあたると信じている、これらの神々とは誰なのか、詳しく述べてみてほしい。ヤニクルムの創建者ヤヌスか。サトゥルニアの都市の創始者サトゥルヌスか。ファウナ・ファトゥアか。

Disputationes adversus gentes 1.36.3

3

Fauni uxor, Bona Dea quae dicitur, sed in vini melior, et laudabilior potu? Indigetes illi, qui flumen repunt, et in alveis Numici cum ranis et pisciculis degunt? Aesculapius, et Liber pater Coronide ille natus, et ex genitalibus matris alter fulmine praecipitatus?

PL 5, 759A

ファウヌスの妻、ボナ・デアと呼ばれる者か——しかし酒盛りにおいてこそいっそう善く、いっそう称えられる者か。川を這い、ヌミクスの川床で蛙や小魚とともに暮らす、あのインディゲテスの神々か。アエスクラピウスか、そしてリベル・パテルか。前者はコロニスから生まれ、後者は母の胎から雷によって投げ出された者か。

Disputationes adversus gentes 1.36.4

4

Mercurius utero fusus Maiae, et, quod est divinius, candidae. Arcitenentes Diana et Apollo, circumlati per fugas matris, atque in insulis errantibus vix tuti?

PL 5, 760A

マイアの——しかもいっそう神々しいことに色白の——胎から産み落とされたメルクリウスか。弓を手にするディアナとアポロか——母の逃避行に連れ回され、さすらう島々でかろうじて安全を得た者たちか。

Disputationes adversus gentes 1.36.5

5

Dioneia Venus proles viri mater familias Troici, atque intestini decoris publicatrix; in Trinacriae finibus Ceres nata, atque in floribus legendis occupata Proserpina?

PL 5, 760A

ディオネの娘であるウェヌスか——トロイアの一家の男祖の母であり、自らの内なる美を人目にさらした者か。トリナクリアの地に生まれたケレスか、そして花を摘むことに没頭していたプロセルピナか。

Disputationes adversus gentes 1.36.6

6

Thebanus, aut Tyrius Hercules, hic in finibus sepultus Hispaniae, flammis alter concrematus Oetaeis? Tyndaridae Castores, equos unus domitare consuetus, alter pugillator bonus, et crudo inexuperabilis cestu: Titanes et Bocchores Mauri, et ovorum progenies dii syri?

PL 5, 760A

テーバイの、あるいはテュロスのヘラクレスか——一方はヒスパニアの地に葬られ、他方はオイタの炎に焼かれた者か。テュンダレオスの子らカストル兄弟か——一人は馬を馴らすのを常とし、もう一人は拳闘に優れ、生の革の籠手で誰にも負けなかった者か。ティタンたちか、マウリのボッコレスたち〔Bocchores が何を指すかは定かでない。音写にとどめた〕か、卵から生まれたシリアの神々か。

Disputationes adversus gentes 1.36.7

7

Apis Peloponnesi proditus et in Aegypto Serapis nuncupatus? Aethiopicis solibus Isis furva moerens perditum filium, et membratim conjugem lancinatum?

PL 5, 761A

ペロポンネソスから伝わったアピスであり、エジプトではセラピスと呼ばれる者か。エチオピアの陽に焼けて浅黒くなり、失った息子と、八つ裂きにされた夫を嘆くイシスか。

Disputationes adversus gentes 1.36.8

8

Praeterimus, et transgredimur Opis soboles regias: quas in libris auctores vestri, quae fuerint, et quales, vobis ediscentibus prodiderunt.

PL 5, 762A

我々はオプスの王家の子らについては素通りし、通り過ぎることにする。彼らがどのような者であり、いかなる性質であったかは、諸君の書物の著者たちが、諸君が学び覚えるようにと書き伝えている。

Disputationes adversus gentes 1.36.9

9

Hice ergo Christum coli, et a nobis accipi, et existimari pro numine, vulneratis accipiunt auribus? et obliti paulo ante sortis fuerint et conditione cujus, id, quod sibi concessum est, impertiri alteri nolunt?

PL 5, 762A

それでは、これらの者たちが、キリストが我々によって礼拝され、受け入れられ、神威と見なされていることを、傷ついた耳で聞くというのか。そして、少し前まで自分たちがいかなる運命、いかなる境遇にあったかを忘れ、自分たちに許されたことを、他の者に分け与えることを拒むというのか。

Disputationes adversus gentes 1.36.10

10

Haec est justitia coelitum? hoc deorum judicium sanctum? Nonne istud livoris est atque avaritiae genus, non obtrectatio quaedam sordens, suas eminere tautummodo velle fortunas, aliorum res premi, et in contempta humilitate calcari?

PL 5, 763A

これが天の神々の正義なのか。これが神々の聖なる裁きなのか。それは、妬みと貪欲の一種ではないのか、いやしい中傷の類いではないのか——自分たちの運だけが際立つことを望み、他者の身の上は押しつぶされ、蔑まれた卑しさのうちに踏みにじられればよいと願うとは。