Disputationes adversus gentes 7.27.1
Denique ut illam semper regulam definitionemque teneamus, qua demonstratum et fixum est, quidquid fiat ab homine, habere oportere suas causas, et in ista quoque retinebimus parte, ut requiramus ex vobis, quae sit causa, quae ratio, ut ante ipsa numinum signa thura injiciantur altaribus, et ex eorum incendio familiaria fieri existimentur et mitia: quid ex hujus modi facto acquiritur his rei aut eorum ad animos quid accedit, ut merito judicemus recte ista dependi, et non frustra atque inaniter concremari?
PL 5, 1255A最後に、あの規則と定義——人間によってなされることは何であれ、それぞれの理由を持たねばならないと示され、確立されたもの——を我々は常に保ち続けるので、この部分においても同様にそれを保ち、諸君に問おう。神威の像そのものの前で祭壇に香が投げ入れられ、その焼香によって彼らが親しく柔和になると考えられるのは、いかなる理由、いかなる根拠によるのか。このような行いから、彼らにいかなる実質が得られ、彼らの心に何が加わり、それゆえ、これらが正しく捧げられているのであって、いたずらに、むなしく焼かれているのではないと、我々が正当に判断できるのか。
Disputationes adversus gentes 7.27.2
Ut enim vos debetis ostendere, cur thura diis detis, sic et deos sequitur ut debeatis expromere habere aliquam causam, cur ea non respuant, quinimo cur ea tam familiariter concupiscant. Honoramus, inquiet aliquis fortasse, his deos.
PL 5, 1255Bというのも、諸君は、なぜ香を神々に与えるのかを示さねばならないのと同様に、神々についても、なぜ彼らがそれを拒まないのか、いや、なぜそれをこれほど親しく欲するのか、その理由を持つことを明らかにせねばならない。おそらく誰かがこう言うだろう——我々はこれによって神々に敬意を表しているのだ、と。
Disputationes adversus gentes 7.27.3
Sed nos non vestrum, sed numinum requirimus sensum: nec quid fiat a vobis, sed pendatur ab his quanti, quod in praemium datur favoris interrogamus.
PL 5, 1255Bしかし我々が求めるのは、諸君の感覚ではなく、神威の感覚である。諸君によって何がなされるかではなく、好意の褒賞として与えられるものが、彼らによっていかほどの重みで受け取られるのかを、我々は問うているのだ。
Disputationes adversus gentes 7.27.4
Sed tamen o pietas, quantus iste est honor, aut qualis, qui ex ignis odore conficitur, et resina ex arboris comparatur?
PL 5, 1255Bしかし、ああ敬虔さよ、火の匂いから作り出され、木の樹脂から調達されるこの名誉とは、いかほどの、いかなるものであるのか。
Disputationes adversus gentes 7.27.5
Nam ne forte ignoretis, quid aut unde sit thus istud: viscum est ex corticibus profluens, ita ut ex amygdalo, ceraso, lachrymabili destillatione coalescens.
PL 5, 1255Cというのも、この香が何であり、どこから来るものであるかを、諸君がもしや知らずにいるといけないから言うのだが——それは樹皮から流れ出る粘液であって、アーモンドの木やサクラの木から、涙のような滴りによって凝り固まるのと同じである。
Disputationes adversus gentes 7.27.6
Hoccine ergo superas honorat et auctificat dignitates, aut offensa si aliquando contracta est, thuris vapore dissolvitur, et temperata indignatione sopitur? Quid ergo cessatis, cujuslibet arboris viscum sine ulla passim differitate comburere?
PL 5, 1256Aそれでは、これが天上の位を敬い、高めるのか。あるいは、もし何らかの不興が生じたとしても、香の蒸気によってそれが解け、和らげられた憤りが鎮められるのか。それならば、なぜ諸君は、いかなる木の粘液であれ、何の差異もなくどこにでも燃やすことをためらうのか。
Disputationes adversus gentes 7.27.7
Nam si honorantur hoc numina, nec indigne sustinent Panchaicas sibi ardere resinulas: quid interest, unde fumus altaribus conficiatur in sanctis; vel ex visci quo genere nubes suffitionis exaestuent?
PL 5, 1256Aもし、神威がこれによって敬われ、パンカイアの小さな樹脂が自分たちのために燃やされることを厭わず受け入れるのであれば、聖なる祭壇でその煙がどこから作られようと、燻蒸の雲がいかなる種類の粘液から立ち昇ろうと、何の違いがあろうか。