Disputationes adversus gentes 3.39.1
Sunt praeterea nonnulli, qui ex hominibus divos factos hac praedicant appellatione signari, ut est Hercules, Romulus, Aesculapius, Liber, Aeneas.
PL 5, 992Aさらに、この呼び名によって示されているのは、人間から神とされた者たちであると説く者たちもいる。たとえばヘラクレス、ロムルス、アエスクラピウス、リベル、アエネアスがそうである。
Disputationes adversus gentes 3.39.2
Sententiae, ut apparet, diversae sunt hae omnes: neque fieri per rerum naturam potest, ut qui opinionibus differunt, veritatis unius habeantur auctores.
PL 5, 992A見てのとおり、これらの説はすべて異なっている。そして、意見において異なる者たちが、ひとつの真理の証人と見なされることは、事の本性上ありえないのである。
Disputationes adversus gentes 3.39.3
Si enim Pisonis sententia vera est, Aelius et Granius mentiuntur: si quod dicitur ab his certum est, peritissimus errat Varro, qui rebus in substantia constitutis inanissimas subdit et res cassas.
PL 5, 992Aというのも、もしピソの説が真実であれば、アエリウスとグラニウスは偽りを言っていることになるし、もし彼らの言うことが確かであれば、いとも熟達したワッロが誤っていることになる——実体を持つ事柄に、まったく空しく、内実のない事柄を当てはめてしまっているのだから。
Disputationes adversus gentes 3.39.4
Si novenarius numerus cognomen Novensilium ducit, Cornificius labare convincitur, qui novitati praesidentibus divis alienae potentiae vim donat.
PL 5, 993Aもし九という数がノウェンシレスの名の由来であるなら、コルニフィキウスは揺らいでいると証されることになる——彼は刷新を司る神々に、別の権能の力を与えてしまっているのだから。
Disputationes adversus gentes 3.39.5
Quod si opinio Cornificii vera est, imprudens Cincius invenitur, qui urbium victarum deos potestate afficit Novensilium numinum.
PL 5, 993Aもしコルニフィキウスの説が真実であれば、キンキウスは思慮なき者と知れることになる——彼は征服された都市の神々に、ノウェンシレスという神威の権能を帰しているのだから。
Disputationes adversus gentes 3.39.6
Quod si hi sunt, quos Cincius praedicat, Manilius dicere reperietur falsum, qui alieni fulminis jaculatores sub istius vocaminis appellatione concludit.
PL 5, 993Aもしキンキウスの説くその者たちがそうであるならば、マニリウスは偽りを語っていると知れることになる——彼は、他者の雷を投げる者たちを、この呼び名のもとに閉じ込めているのだから。
Disputationes adversus gentes 3.39.7
Quod si exploratum et verum est id quod Manilius autumat, in errore sunt hi maximo, qui honoribus divinis auctos, consecratosque mortales ob novitatem honoris existimant nuncupari.
PL 5, 993Aもしマニリウスの説くことが確かめられ、真実であるならば、次のように考える者たちは、いとも大きな誤りのうちにあることになる——神的な栄誉によって高められ、神格化された死すべき者たちが、その栄誉の新しさゆえにこの名で呼ばれるのだと考える者たちは。
Disputationes adversus gentes 3.39.8
Quod si Novensiles hi sunt, qui meruerunt ad sidera sublevari, postquam sunt vitae mortalitate defuncti, nulli prorsus Novensiles dii sunt.
PL 5, 993Aもしノウェンシレスが、死すべき生を終えたのちに星々へと引き上げられるに値した者たちであるならば、ノウェンシレスという神は誰ひとりとして存在しないことになる。
Disputationes adversus gentes 3.39.9
Ut enim servi, milites, magistri, non sunt personarum subjacentium nomina, sed officiorum, conditionum, et munerum: ita cum Novensiles dicimus nomen esse deorum, qui ex hominibus meruerunt dii esse, manifestum et promptum est non personas specialiter definitas, sed novitatem ipsam cognomine Novensilium nuncupari.
PL 5, 994Aというのも、奴隷、兵士、教師というのが、その下にある人格そのものの名ではなく、務め、境遇、役目の名であるのと同じように、我々がノウェンシレスとは、人間から神たるに値した神々の名であると言うとき、明らかで疑いようのないことは、個々に定められた人格が指されているのではなく、まさに新しさそのものがノウェンシレスという呼び名で呼ばれているということなのである。