アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber III, Caput XII 第III巻 第XII章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 952A · 4 sectiones

Disputationes adversus gentes 3.12.1

1

De sexu hactenus. Nunc ad speciem veniamus et formas, quibus esse descriptos deos superos creditis: quibus immo formatis et templorum amplissimis collocatis in sedibus.

PL 5, 952A

性についてはここまでとしよう。さて、我々は、天上の神々がそのように描かれていると諸君が信じている、その姿や形へと話を進めよう。いや、それどころか、そのように形づくられ、神殿の広大な座に据えられている、その姿や形へと。

Disputationes adversus gentes 3.12.2

2

Neque quisquam judaicas in hoc loco nobis opponat et saducaei generis fabulas, tamquam formas tribuamus et nos Deo: hoc enim putatur in eorum litteris dici, et veluti re certa, atque auctoritate firmari: quae aut nihil ad nos attinent, nec ex aliqua portione quidquam habent commune nobiscum: aut si sunt, ut creditur, sociae, quaerendi sunt vobis altioris intelligentiae doctores, per quos possitis addiscere, quibus modis conveniat litterarum illarum nubes, atque involucra relaxare.

PL 5, 952B

この箇所において、誰も我々に対して、ユダヤ人やサドカイ派の類いの作り話を持ち出し、あたかも我々もまた神に形を帰しているかのように言い立ててはならない。というのも、それは彼らの文書のうちに言われていることであり、あたかも確かな事実であるかのように、権威によって固められていると思われているにすぎないからである。それらは、我々には何のかかわりもなく、いかなる部分においても我々と共通するところを持たない。もしそれが、信じられているように、我々と結びつくものであるとしても、諸君はより深い理解を備えた教師たちを求めるべきであり、彼らを通じて、いかなる仕方で、あの文書の雲霧と覆いとを解きほぐすのがふさわしいかを学ぶことができるはずである。

Disputationes adversus gentes 3.12.3

3

Nostra de hoc sententia talis est. Naturam omnem divinam, quae neque esse coeperit aliquando, nec vitalem ad terminum sic aliquando ventura, liniamentis carere corporeis, neque ullas formarum effigies possidere, quibus extima circumscriptio membrorum solet coagmenta finire.

PL 5, 953A

この点についての我々の見解はこうである。すなわち、いかなる神的な本性であれ、かつて存在しはじめたこともなく、いつか生の終わりに至ることもないようなものは、肉体の輪郭を欠いており、肢体の結合を外形の限界によって区切るような、いかなる形の似姿も持たない、ということである。

Disputationes adversus gentes 3.12.4

4

Quidquid enim tale est, mortale esse arbitramur et labile: nec obtinere perpetuam posse credimus aevitatem, quod extremis coercitum finibus necessaria circumcludit extremitas.

PL 5, 953A

というのも、そのようなものはすべて、死すべく、移ろいやすいものであると我々は考えるからである。そして、必然の限界がその外縁によって取り囲んでいるものは、永遠の存続を得ることができないと我々は信じるのである。