Disputationes adversus gentes 2.22.1
Quorsum igitur haec spectant? Ut, quoniam creditum est animas divinas atque adeo immortales esse, et ad hominum corpora disciplinis cum omnibus advolare, experiamur ex isto, quem hoc genere voluimus educari, capiatne res fidem, an sit leviter credita, et frustrabili expectatione praesumpta.
PL 5, 843Aでは、これらは何のためなのか。魂は神的であり、それゆえ不死であって、あらゆる学識を携えて人間の肉体へと飛来する、と信じられているのであるから、我々がこの仕方で育てようと望んだこの子によって、その説が信をかち得るものであるか、それとも軽々しく信じられ、空しい期待によって思い込まれたものにすぎないかを、試してみようというのである。
Disputationes adversus gentes 2.22.2
Procedat igitur nobis solitudine in operta nutritus, quot vultis annos agens, vultis vicenarius? vultis tricenarius? immo cum annos fuerit quadraginta permensus, mortalium conciliis inferatur: et si verum est illum principalis esse substantiae portionem tam laetam et ex fontibus vitae derivatum hic agere, antequam notitiam rei sumat alicujus, aut sermone imbuatur humano, det responsum rogatus, quisnam sit ipse, aut quo patre, quibus sit in regionibus editus, quo pacto, aut quanam ratione nutritus, quid operis aut negotii celebrans anteacti temporis decurrerit aevitatem.
PL 5, 843Aさて、隠された孤独のうちに養われたこの者を、我々の前へ進み出させるとしよう。年齢は諸君の望むままに——二十歳がよいか、三十歳がよいか。いや、四十年を経たなら、人間たちの集いの中へと連れ出すとしよう。もし彼が、あの至高なる実体のかくも幸いなる一部であり、命の源泉から流れ出た者としてここに在る、ということが真実であるならば、彼が何らかの事柄の知識を得る前に、あるいは人間の言葉に馴らされる前に、問われたときに答えることができるはずである——自分自身が何者であるか、いかなる父から生まれたか、いかなる地方に生まれ出たか、いかなる仕方で、いかなる理によって養われたか、これまでの時をどのような仕事あるいは務めに携わって過ごしてきたか、と。
Disputationes adversus gentes 2.22.3
Ita ille non omni pecore, ligno, saxo obtusior, atque hebetior stabit? non missus in res novas, et numquam sibi ante cognitas, ipsum sese est ante omnia nesciturus?
PL 5, 844Aそのようにして彼は、あらゆる家畜よりも、木よりも、石よりも鈍く愚かな者として立つことにはならないのか。新奇なる事物の中へ、かつて自分に知られたことのないものの中へと投げ込まれ、何よりもまず自分自身を知らずにいることにはならないのか。
Disputationes adversus gentes 2.22.4
Poteritne, si quaeras, sol quid sit ostendere, terra, maria, sidera, nubes, nebula, pluviae, tonitrua, nix, grando? Poterit arbores scire quid sint, herbae, aut gramina, taurus, equus, aut aries, camelus, elephantus, aut mulus?
PL 5, 844Aもし諸君が問うならば、彼は太陽とは何であるかを示すことができるであろうか。大地、海、星々、雲、霧、雨、雷、雪、雹とは何であるかを。木とは何であるか、草とは、あるいは牧草とは、牛、馬、あるいは羊、駱駝、象、あるいは騾馬とは何であるかを、彼は知ることができるであろうか。