アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber VII, Caput XX 第VII巻 第XX章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 1243A · 6 sectiones

Disputationes adversus gentes 7.20.1

1

Sed assentiamur, ut vultis, et esse inferos, et esse manes, et habitare nescio quos in his deos hominibus minus faustos, et tristioribus praepositos rebus; et quae causa, quae ratio est, ut tetrae his hostiae, nigerrimique admoveantur coloris? quia nigra nigris conveniunt, et tristia consimilibus grata sunt.

PL 5, 1243A

しかし、諸君が望むとおりに、我々は同意しよう——冥界が存在し、マネスが存在し、そこには人間にとってあまり幸運ではない、より陰惨な事柄を司る、名も知らぬ神々が住んでいる、と。それならば、いかなる理由、いかなる根拠によって、これらの神々には陰惨な、この上なく黒い色のいけにえが差し向けられるのか。黒いものは黒いものにふさわしく、陰惨なものは似たものにとって快いから、というのか。

Disputationes adversus gentes 7.20.2

2

Quid ergo? non videtis, ut vobiscum et nos stolide similiterque laudamus, albas esse hostiarum carnes, ossa, dentes, pinguitias, omenta cum cerebris, mollesque in ossibus medullas? Sed vellera nigra sunt, nigraeque animantium setae.

PL 5, 1243A

それでは、どうか。諸君とともに我々も愚かしくも同様に讃えるように、いけにえの肉は白く、骨も、歯も、脂肪も、脳とともにある網脂も、骨の中の柔らかい髄も白いということに、諸君は気づかないのか。しかし、毛皮は黒く、生き物の剛毛もまた黒いのだ。

Disputationes adversus gentes 7.20.3

3

Solas ergo immolate diis lanas, vulsasque ex hostiis setulas, relinquite infelicissimas pecudes spoliatas licet ac tonsas, coeli animam ducere, et pastibus innocentissimas incubare.

PL 5, 1243B

であれば、神々にはただ羊毛のみを、いけにえから毟り取った剛毛のみを捧げるがよい。そして、この上なく不幸な家畜どもを、たとえ毛を剥がれ刈られようとも、生かしたままにして、天の息を吸わせ、この上なく無垢な姿で牧草に伏させるがよい。

Disputationes adversus gentes 7.20.4

4

Quod si grata numinibus inferis ea, quae sunt nigra, furvique existimatis coloris; cur non omnia caetera, quae illorum inferre sacrificiis moris est, sint nigra et fumigata, tetreque ut colorata curatis?

PL 5, 1243B

もし、黒いもの、暗い色のものが冥界の神威にとって快いと諸君が考えるならば、なぜ諸君は、彼らの犠牲に供するのが慣わしであるその他のすべてのものをも、黒く、煤けたものとし、陰惨な色に染めるよう取り計らわないのか。

Disputationes adversus gentes 7.20.5

5

Inficite thura, si dantur: salsas fruges, atque universa libamina, lacti, oleo, sanguini, hic ponat ut purpureum colorem, illa ut sint lurida, fuliginem infundite cum favillis.

PL 5, 1243B

香を捧げるのであれば、それを染めるがよい。塩を混ぜた穀物も、あらゆる灌奠もそうするがよい。乳にも、油にも、血にも、煤を灰とともに注ぎ込むがよい——血はその紫の色を捨て、他のものは土気色になるように〔hic ponat ut … illa ut sint lurida は構文が取りにくい。hic を血、ponat を色を捨てる意と取った〕。

Disputationes adversus gentes 7.20.6

6

Quod si vobis religio nulla est, alba quaedam ferre, et suos retinentia candores: ipsi vestras religiones rationesque dissolvitis, cum sacrorum in opere nihil unum, perpetuumque servatis.

PL 5, 1243C

もし、白いものを、その白さを保ったままで捧げることに、諸君にとって何の宗教上のためらいもないのならば、諸君自身が、自分たちの宗教と理屈とを崩しているのだ。祭儀の実践において、統一された、一貫したものを何ひとつ守っていないのだから。