Disputationes adversus gentes 7.51.1
(Oberth. XXXXII.) Haec cum ita se habeant, cumque sit opinionum tanta nostrarum vestrarumque diversitas, ubi aut nos impii, aut vos pii: cum ex partium sensibus pietatis debeat atque impietatis ratio ponderari?
PL 5, 1288B(オベルトゥール版XXXXII)以上のことがこのようであり、我々と諸君の意見にこれほど大きな相違があるとすれば、いったいどこにおいて我々が不敬虔であり、諸君が敬虔だというのか。敬虔と不敬虔の理は、双方の見解に基づいて量られるべきなのだから。
Disputationes adversus gentes 7.51.2
Non enim simulacrum qui sibi aliquod conficit, quod pro deo veneretur: aut qui pecus trucidat inoxium, sacrisque incendit altaribus, is habendus est rebus deditus esse divinis.
PL 5, 1288B自らのために何らかの神像を作り、それを神として崇める者、あるいは、罪なき家畜を屠り、聖なる祭壇でそれを焼く者——そのような者が、神的な事柄に献身していると見なされるべきなのではない。
Disputationes adversus gentes 7.51.3
Opinio religionem facit, et recta de diis mens; ut nihil eos existimes contra decus praesumptae sublimitatis appetere.
PL 5, 1288B意見こそが宗教をなし、神々についての正しい思いこそがそれをなす。それゆえ、彼らが、自らに帰せられた崇高さの誉れに背くことを、何ら望んではいないと考えるべきである。
Disputationes adversus gentes 7.51.4
Cum enim cuncta, quae his dantur, sub oculis hic nostris videamus absumi, quid ad eos aliud ab nobis dicendum est pervenire, nisi opiniones diis dignas et eorum convenientissimas nomini?
PL 5, 1288Bというのも、彼らに捧げられるものがことごとく、我々のこの目の前で費え尽くされるのを我々は見ているのだから、我々から彼らのもとに至ると言うべきものは、神々にふさわしく、その名に最もかなった意見をおいて、他に何があろうか。
Disputationes adversus gentes 7.51.5
Haec sunt dona certissima, sacrificia haec vera: nam pulticulae, thura cum carnibus rapacium alimenta sunt ignium, et parentalibus conjunctissima mortuorum.
PL 5, 1288Bこれらこそが最も確かな捧げ物であり、これらこそが真の犠牲である。粥や、肉とともにささげられる香などは、貪欲な火の糧にすぎず、死者たちのパレンタリア(死者を祀る祭り)にこそ最も近しいものなのである。