アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber VI, Caput IV 第VI巻 第IV章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 1169A · 5 sectiones

Disputationes adversus gentes 6.4.1

1

Sed non, inquit, idcirco attribuimus diis templa, tamquam humidos ab his imbres, ventos, pluvias arceamus, aut soles: sed ut eos possimus coram et comminus contueri, affari de proximo, et cum praesentibus quodammodo venerationum colloquia miscere.

PL 5, 1169A

「しかし」と人は言う、「我々が神々に神殿を与えるのは、それによって湿った雨や風、豪雨、あるいは炎暑を彼らから防ぐためではない。そうではなく、彼らを面と向かって間近に見つめ、すぐそばで語りかけ、いわば居合わせる者として崇敬の対話を交わすことができるようにするためである」と。

Disputationes adversus gentes 6.4.2

2

Sub axe enim nudo, et sub aetherio tegmine invocati si fuerint, nihil audiunt; et nisi de proximo admoveantur his preces, tamquam nihil dicatur, obstructi atque immobiles stabunt.

PL 5, 1169A

「実に、剥き出しの大空の下、天の覆いの下で呼びかけられても、彼らは何も聞かない。祈りが間近から差し向けられなければ、あたかも何も語られなかったかのように、彼らは閉ざされ、動かぬまま立ち尽くすであろう」と。

Disputationes adversus gentes 6.4.3

3

Atquin nos arbitramur, omnem deum omnino, si modo nominis hujus vi pollet, ex quacumque mundi parte, quod quisque fuerit locutus, tamquam si sit praesens, audire debere: immo quod quisque conceperit sub obscuris sensibus cognitione anticipata praesumere.

PL 5, 1169A

しかるに我々はこう考える。もしこの名にふさわしい力を備えているのならば、あらゆる神は、世界のどの部分からであれ、誰かが語ったことを、あたかもその場に居合わせているかのように聞かねばならない。いや、それどころか、誰かが漠然とした感覚のうちに思い浮かべたことすらも、先んじた認識によって先取りして知るはずなのである。

Disputationes adversus gentes 6.4.4

4

Atque ut astra, sol, luna, cum supra terras meant, omnibus omnino cernentibus statim sunt et ubique praesentes, ita quoque convenit audientiam numinum nulli esse clausam linguae semperque esse praesentem; quamvis ad eam voces regionibus ex distantibus confluant.

PL 5, 1170A

そして、星々や太陽、月が大地の上を運行するとき、それを見るすべての者にとって直ちに、また至るところに現前しているのと同じように、神威の聞く力もまた、いかなる言葉にも閉ざされることなく、常に現前していなければならない。たとえ遠く隔たった諸地方から、声がそこへと集まり来ようとも。

Disputationes adversus gentes 6.4.5

5

Hoc est enim proprium deorum, complere omnia vi sua, non partiliter uspiam, sed ubique esse totos: non adesse, non abesse, non coenatum ad Aethiopas pergere, et post dies bissenos privatum ad domicilium redire.

PL 5, 1170A

なぜなら、これこそ神々に固有のことだからである。自らの力によって万物を満たすこと、どこにあっても部分的にではなく至るところに全体として在ること、居合わせもせず不在でもないこと、食事のためにエチオピア人のもとへと出かけて行き、十二日の後にひとり自分の住まいへ戻る、などということがないこと。