Disputationes adversus gentes 1.50.1
Quid? quod istas virtutes, quae sunt a nobis summatim, non, ut rei poscebat magnitudo, depromptae, non tantum ipse perfecit vi sua, verum, quod erat sublimius, multos alios experiri, et facere sui nominis cum affectione permisit.
PL 5, 783Aさらに何を言おうか——これらの力を、事の大きさが求めるほどには述べ尽くさなかったが、我々が要約して語ったこれらの力を、あの方はただ自らの力だけで成し遂げたのではなく、それよりもさらに崇高なことに、多くの他の者たちにも、己の名を唱えることによってそれを試み、なすことを許したのである。
Disputationes adversus gentes 1.50.2
Nam cum videret futuros vos esse gestarum ab se rerum divinique operis abrogatores, ne qua subesset suspicio magicis se artibus munera illa beneficiaque largitum, ex immensa illa populi multitudine, quae suam gratiam sectabatur admirans, piscatores, opifices, rusticanos, atque id genus delegit imperitorum, qui per varias gentes missi, cuncta illa miracula sine ullis fucis atque adminiculis perpetrarent.
PL 5, 783Aというのも、諸君が、あの方の行った業と神的な働きとを否定する者となるであろうことをあの方は見抜いていたので、あの数々の賜物と恩恵とを魔術によって施したのだという疑いがいささかも生じないように、その恵みを慕い驚嘆していたあの夥しい民衆のうちから、漁師、職人、田夫、その類の無学な者たちを選び出し、彼らをさまざまな諸国民のもとへ遣わして、いかなる粉飾も助けも用いずに、それらすべての奇跡を成し遂げさせたのである。
Disputationes adversus gentes 1.50.3
Verbo ille compescuit verminantium membrorum cruces, et illi verbo compescuerunt furialium vermina passionum.
PL 5, 783Aその方は一言によって、虫食う手足の責め苦を鎮め、彼らもまた一言によって、狂おしい病苦の蛆虫を鎮めた。
Disputationes adversus gentes 1.50.4
Imperio ille uno exturbavit a corporibus daemonas, et exanimatis suos restituit sensus: sub eorum portantes et illi se casibus jussione non alia sanitati et constantiae reddiderunt.
PL 5, 784Aその方はただ一言の命令によって、肉体から悪霊どもを追い払い、正気を失った者たちにその感覚を取り戻させた。そうした災いのもとに身を置いていた者たちを、彼らもまた、他ならぬ同じ命令によって、健やかさと落ち着きとへ立ち返らせた。
Disputationes adversus gentes 1.50.5
Ille notas albicantium vitiliginum manu admota detersit: liniamenta et hi corporum haud dissimili conciliavere contactu.
PL 5, 784Aその方は手を触れて白い皮膚病の斑点を拭い去った。彼らもまた、さして変わらぬ接触によって、肉体の形を取り戻させた。
Disputationes adversus gentes 1.50.6
Uliginosa ille et turgentia viscera siccitatem jussit recuperare nativam: et famuli ejus hoc modo statuerunt errantes aquas, et a pernicie corporum suos labi jussere per tramites.
PL 5, 784Aその方は、湿り膨れた内臓に、生まれつきの乾きを取り戻せと命じた。その僕たちもまた、この仕方でさまよう水を留まらせ、肉体を損なう害から、その道筋を通って流れ去るよう命じたのである。
Disputationes adversus gentes 1.50.7
Ille ulcera oris immensi, et recusantia perpeti sanitatem intra unius verbi moram continuato frenavit a pastu: et illi haud aliter contumaciam canceris saevi ad subeundam cicatricem circircumscriptis evaginationibus compulerunt.
PL 5, 784Aその方は、大きく口を開いた潰瘍、いやしを受け入れようとしないものを、ただ一言の間に、絶え間なく蝕み続けるのを止めさせた。彼らもまた、これと変わらず、広がり出たものを囲い込んで、荒々しい癌腫の頑なさを瘢痕へと至らせた。
Disputationes adversus gentes 1.50.8
Incessum ille claudis dedit, visum luminibus caecis, interemptos revocavit ad vitam: nec minus et hi quoque contractionem relaxavere nervorum, luce oculos implevere jam perdita, et ab tumulis remeare defunctos exequiarum conversione jusserunt.
PL 5, 785Aその方は足萎えた者に歩みを与え、盲いた目に視力を、死んだ者に命を呼び戻した。それに劣らず、彼らもまた、筋の萎縮を解きほぐし、すでに失われていた光で目を満たし、葬送の儀を覆して、死者に墓塚から立ち帰るよう命じたのである。
Disputationes adversus gentes 1.50.9
Neque quicquam est ab illo gestum per admirationem stupentibus cunctis, quod non omne - donaverit faciendum parvulis illis et rusticis, et eorum subjecerit potestati.
PL 5, 785Aそして、あの方が行い、すべての者が驚嘆して立ち尽くしたことのうち、そのすべてを、あの小さき者たち、田夫たちにも行うことができるよう授け、彼らの権能に服させなかったものは何一つない。