アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber I, Caput XIII 第I巻 第XIII章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 734A · 3 sectiones

Disputationes adversus gentes 1.13.1

1

Christianorum, inquiunt, causa mala omnia dii ferunt, et interitus comparatur ab superis, frugibus. Rogo, cum haec dicitis, non calumniari vos improbe, in apertis conspicitis manifestisque mendaciis?

PL 5, 734A

彼らは言う、「キリスト者たちのせいで、神々はあらゆる災いをもたらし、天上の神々によって穀物の破滅がしつらえられるのだ」と。尋ねよう——諸君がこう言うとき、自分たちが恥知らずにも讒言し、明白きわまる、はっきりとした偽りに陥っていることに、諸君は気づかないのか。

Disputationes adversus gentes 1.13.2

2

Trecenti sunt anni ferme, minus vel plus aliquid, ex quo coepimus esse christiani, et terrarum in orbe censeri: numquid omnibus his annis continua fuerunt bella, continuae sterilitates, pax nulla in terris, nulla protinus vilitas aut abundantia rerum fuit?

PL 5, 734B

我々がキリスト者となり、地上においてそのように数えられるようになってから、多かれ少なかれおよそ三百年になる。この間ずっと、絶え間ない戦争が、絶え間ない不作があり、地に平和は一切なく、物の廉さも豊かさも一度も無かった、ということがあろうか。

Disputationes adversus gentes 1.13.3

3

Hoc enim primum efficiendum est, ei qui nos arguit, perpetuas et juges calamitates fuisse has, numquam omnino respirasse mortalia, et sine ullis (ut dicitur) feriis, multiplicium formas sustinuisse discriminum.

PL 5, 735A

なぜなら、我々を咎める者は、まず何よりもこれを立証せねばならないからである——これらの災厄が絶え間なく続くものであったこと、死すべき者たちが一度たりとも息をつくことがなかったこと、そしていわゆる休みも無く、さまざまな形の危難を耐え続けねばならなかったこと、を。