Disputationes adversus gentes 2.12.1
Argumenta vos nobis, et suspicionum argutias profertis: quibus ipse si Christus, cum pace hoc ejus, et cum venia dixerim, populorum in conventu uteretur: quis acquiesceret, quis audiret, quis eum promitteret aperte aliquid judicare? aut quis cassa et nuda jactantem, quamvis esset imprudens, et facilitatis stolidae, sequeretur?
PL 5, 827A諸君は我々に対して、論拠や憶測の巧言を差し出す。もし——彼に対する敬意と赦しをもって言わせてもらうなら——キリスト自身が民衆の集いにおいて、そのようなものを用いたとしたら、いったい誰がそれに満足し、誰がそれに耳を傾け、誰が彼を、公然と何かを判じる者と認めたであろうか。あるいは、たとえ無分別で愚かしい軽々しさを持つ者であっても、いったい誰が、空虚で中身のない誇言を吐く者に従ったであろうか。
Disputationes adversus gentes 2.12.2
Virtutes sub oculis positae, et inaudita illa vis rerum, vel quae ab ipso fiebat palam, vel ab ejus praeconibus celebrabatur in orbe toto: eas subdidit appetitionum flammas, et ad unius credulitatis assensum mente una concurrere gentes et populos fecit, et moribus dissimillimas nationes.
PL 5, 828A目の当たりに示された数々の力と、前代未聞のあの事象の勢い——それは彼自身によって公然となされ、あるいは彼の伝令者たちによって全世界にわたって喧伝された——これらこそが、諸国民と民衆、風習のまったく異なる諸民族を、欲求の炎へと駆り立て、一つの信仰への同意へと、心を一つにして集わせたのである。
Disputationes adversus gentes 2.12.3
Enumerari enim possunt, atque in usum computationis venire ea, quae in India gesta sunt, apud Seras, Persas, et Medos; in Arabia, Aegypto; in Asia, Syria; apud Galatas, Parthos, Phrygas; in Achaia, Macedonia, Epizo; in insulis et provinciis omnibus, quas sol oriens, atque occidens lustrat; ipsam denique apud dominam Romam, in qua cum homines sint Numae regis artibus, atque antiquis superstitionibus occupati, non distulerunt tamen res patrias relinquere, et veritati coalescere christianae.
PL 5, 828A実に、インドで、セレス人、ペルシア人、メディア人のもとで、アラビアで、エジプトで、アシアで、シリアで、ガラティア人、パルティア人、フリュギア人のもとで、アカイア、マケドニア、エピロス〔底本の綴りは Epizo。エピロス(Epirus)と取った〕で、日の昇るところから沈むところまで太陽が照らすあらゆる島々と属州で起こったことどもは、数え上げることができ、計算に用いることができる。そしてついには、女主人たるローマそのものにおいてすら、人々はヌマ王の技と古き迷信とにとらわれていたにもかかわらず、父祖伝来の事柄を捨て、キリスト教の真理へと結びつくことをためらわなかったのである。
Disputationes adversus gentes 2.12.4
Viderant enim currum Simonis magi, et quadrigas igneas Petri ore difflatas, et nominato Christo evanuisse.
PL 5, 828B人々は見たのである——魔術師シモンの車と、燃え盛る四頭立ての戦車とが、ペトロの口から吹き出された息によって吹き散らされ、キリストの名が唱えられると消え失せるのを。
Disputationes adversus gentes 2.12.5
Viderant, inquam, fidentem diis falsis, et ab eisdem metuentibus proditum, pondere praecipitatum suo, cruribus jacuisse perfractis; post deinde perlatum Brundam, cruciatibus, et pudore defessum, ex altissimis culminis se rursum praecipitasse fastigio.
PL 5, 828B彼らは見たのである、と私は言う——偽りの神々に頼っていた彼が、恐れをなしたその同じ神々に裏切られ、自らの重みによって落下し、両脚を砕かれて倒れ伏したのを。その後、ブルンディシウムへと運ばれ、責め苦と恥辱に打ちのめされて、再び最も高い屋根の頂きから身を投げたのを。
Disputationes adversus gentes 2.12.6
Quae omnia vos gesta neque scitis, neque scire voluistis, neque umquam vobis necessaria judicastis; ac dum vestris fiditis cordibus, et quod typhus est sapientiam vocatis, dedistis circumscriptoribus locum, illis inquam noxiis, quorum nomen interest obsolefieri Christianum, superfundendi caligines, atque obscurandi res tantas, eripiendae vobis fidei, subjiciendique contemptus: ut quia sibi praesentiunt finem pro meritis imminere, vobis quoque immitterent causam, per quam periculum adire possetis, et viduari benignitate divina.
PL 5, 829Aこれらの出来事をことごとく、諸君は知らず、知ろうともせず、自分たちに必要なこととも一度も判じなかった。そして諸君は自分の心を頼みとし、テュポス(慢心)にほかならぬものを知恵と呼びながら、たぶらかす者たちに付け入る隙を与えた。彼らこそ、キリスト教徒という名が廃れ去ることに利害を持つ有害な者たちであり、諸君の上に暗雲を注ぎかけ、これほど大きな事柄を覆い隠し、諸君から信仰を奪い取り、蔑みを植え付けようとする者たちである。彼らは、自分たちの所業の報いにふさわしい終わりが差し迫っていることを予感しているがゆえに、諸君にもまた、諸君が危険に陥り、神の慈愛を奪われうる原因を送り込もうとしたのである。