アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber VII, Caput XLV 第VII巻 第XLV章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 1283A · 5 sectiones

Disputationes adversus gentes 7.45.1

1

(Oberth. XLVIII.) Nisi forte aliquis dicet, minoribus et consequentibus saeculis idcirco dei talis defuisse custodiam, quod impiis jam moribus et improbabilibus viveretur: opem autem contulisse majoribus, quod innoxii fuerint, atque ab omni scelerum contagione dimoti; quod ratione cum aliqua et audiri forsitan potuisset, et dici, si aut in temporibus priscis omnes essent usque ad unum boni, aut sequentia tempora malos omnes generarent, et nulla diversitate discretos.

PL 5, 1283A

(オベルトゥール版XLVIII)あるいは、こう言う者があるかもしれない——のちの、続く時代にこの神の守りが欠けていたのは、すでに不敬虔で好ましからぬ習わしのもとに生きられていたからであり、より古い世代を助けたのは、彼らが罪なく、あらゆる悪事の穢れから遠ざけられていたからだ、と。この言い分は、もし古い時代の者たちが一人残らずすべて善良であったか、あるいはそれ以後の時代がことごとく悪しき者を生み出し、何の違いもなく一様であったのならば、いくらかの道理をもって聞かれ、語られもしえたであろう。

Disputationes adversus gentes 7.45.2

2

Cum vero res ita sit, ut in magnis populis, nationibus, quinimmo et in civitatibus cunctis mixtum sit humanum genus naturis, voluntatibus, moribus, tamque potuerint in prioribus saeculis, quam in novellis aetatibus boni simul malique existere: stultum satis est dicere, propter malitias posteros auxilia numinum non meruisse mortales.

PL 5, 1283A

だが、事の実際は、大きな民においても、諸民族においても、いや、あらゆる都市においても、人類は本性においても、意志においても、習わしにおいても入り混じっており、善き者と悪しき者とが、古い時代においても新しい時代においても、等しく存在しえたのである以上——のちの世の死すべき者たちが、その悪しき者たちの咎ゆえに神威の助けに値しなかったなどと言うのは、まったく愚かなことである。

Disputationes adversus gentes 7.45.3

3

Si enim propter malos sequentium saeculorum boni non sunt protecti temporum novellorum, et propter antiquos malos boni aeque ac majores non debuerant merere benevolentiam numinum.

PL 5, 1283B

というのも、もし後代の悪しき者たちのゆえに、新しい時代の善き者たちが守られなかったのだとすれば、同じように、古い時代の悪しき者たちのゆえに、善き者たちも、より古い世代の者たちと等しく、神威の好意に値しなかったはずだからである。

Disputationes adversus gentes 7.45.4

4

Sin propter bonos priscos mali etiam conservati sunt prisci: et propter bonos minores aetas debuit sequens, quamvis esset improbabilis protegi.

PL 5, 1283B

だが、もし古い時代の善き者たちのゆえに、古い時代の悪しき者たちまでもが救われたのだとすれば、同じく、のちの時代の善き者たちのゆえに、続く時代もまた、たとえ好ましからぬ時代であったとしても、守られるべきであったはずである。

Disputationes adversus gentes 7.45.5

5

Aut ergo jam fracta atque immunita vi morbi anguis ille perlatus famam Conservatoris assumpsit, cum nihil omnino commoditatis attulisset: aut fatalia dicenda sunt carmina, multum veris aberravisse praesagiis, cum remedium ab his datum non deinceps cunctis, sed auxilio fuisse uni tantum reperiatur aetati.

PL 5, 1283B

したがって、あの大蛇が運び込まれたのは、病の猛威がすでに砕かれ弱まったのちのことであり、実際には何ら益をもたらさなかったにもかかわらず、「救済者」という評判を得たのだと言うか——あるいは、運命の詩句は真実からはるかに逸れた前兆を告げたのだと言わねばならない。それらによって与えられた治療は、その後すべての世代に及んだのではなく、ただ一つの時代だけを助けたにすぎないと知られるのだから。