アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber VI, Caput I 第VI巻 第I章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 1160B · 2 sectiones

Disputationes adversus gentes 6.1.1

1

Nunc quoniam summatim ostendimus, quam impias de diis vestris opinionum constitueritis infamias; sequitur ut de templis, de simulacris etiam, sacrificiisque dicamus: deque alia serie, quae his rebus annexa est, et vicina copulatione conjuncta.

PL 5, 1160B

さて、諸君が諸君の神々について、いかに不敬な悪評を思い込みによって打ち立てたかを、我々はすでに概略示した。次には、神殿について、神像についても、また犠牲についても語らねばならない。そして、これらの事柄に結びつき、隣接する連関によって繋がっている、もう一つの一連の事柄についても語ろう。

Disputationes adversus gentes 6.1.2

2

In hac enim consuescitis parte crimen nobis maximum impietatis affingere; quod neque aedes sacras venerationis ad officia construamus, non deorum alicujus simulacrum constituamus, aut formam: non altaria fabricemus, non aras, non caesorum sanguinem animantium demus, non thura neque fruges salsas, non denique vinum liquens paterarum effusionibus inferamus; quae quidem nos cessamus non ideo vel exaedificare, vel facere, tamquam impias geramus ac scelerosas mentes, aut aliquem sumpserimus temeraria in deos desperatione contemptum; sed quod eos arbitramur, et credimus, si modo dii certi sunt, et nominis hujus eminentia praediti, honorum haec genera aut risui habere, si rideant, aut indigne perpeti, si motibus exasperentur irarum.

PL 5, 1160B

実にこの点において、諸君は我々に不敬という最大の罪を着せることを常としている。すなわち、我々が崇敬の務めのために聖なる神殿を建てもせず、いかなる神の神像も形も据えもせず、高壇も祭壇も築きもせず、屠られた生き物の血を捧げもせず、乳香も塩を振った穀物も供えもせず、最後に、盃からの注ぎによって澄んだ酒を注ぎもしない、という罪である。だが我々がこれらを建てることも行うことも差し控えているのは、不敬で邪悪な心を抱いているからでも、向こう見ずな絶望から神々への侮蔑を懐いたからでもない。そうではなく、我々はこう考え、また信じているからである。もし神々が実在するのであれば、そしてこの名にふさわしい卓越性を備えているのであれば、この種の敬いを、笑うことができるならば物笑いの種とし、怒りの動きに激することができるならば不当な仕打ちとして堪え難く思うであろう、と。