Disputationes adversus gentes 5.3.1
Sed concedamus, ut dicitur, ipsum adversum se Jovem remedia scisse, atque artes, quibus iri obviam suis significationibus conveniret; etiamne credemus Deum numinis tanti tractum esse ad terras, et in verrucula collis unius cum homunculo stantem, altercabilem conseruisse sermonem?
PL 5, 1086Aだが、言われているとおり、ユピテル自身が自分自身に逆らう対処を、また自らの徴に立ち向かうに相応しい技を知っていたと譲歩するとしよう。それでも我々は、これほど偉大な神威を備えた神が地上へ引き下ろされ、ある一つの丘のちっぽけな隆起に、卑小な人間と共に立ち、言い争うような対話を交わしたと信じるであろうか。
Disputationes adversus gentes 5.3.2
Et quaenam illa, quaeso, divina res fuit, quae ad imperio rerum tanto Jovem compulit a vocari, et mortalium sese denuntiationibus sistere? mola falsa, thus, sanguis, verbenarum sufficio, et nominum terribilium fremores? et potentiora quam Jupiter fuerunt haec omnia, ut eum compellerent invitum parere praeceptis, aut voluntarium sese circumventionibus tradere?
PL 5, 1086Aそもそも、いったいいかなる神事が、万物を支配するその高みから〔底本は ad imperio … a vocari。本文が崩れているらしく、ab imperio … avocari と解した〕ユピテルを呼び出させ、死すべき者たちの呼び出しに従って自らを差し出させたのか。まがい物の麦粉〔底本は mola falsa。祭儀に用いる mola salsa の誤りとも考えられる〕か、乳香か、血か、聖なる小枝を焚く香か、恐ろしい名の轟きか。これらすべてがユピテルよりも力強く、彼を心ならずも命令に従わせ、あるいは進んで欺きに身を委ねさせたとでもいうのか。
Disputationes adversus gentes 5.3.3
Quid? quod sequitur, fidem sumet, tam improvidum fuisse Saturnium; ut aut ea proponeret, quorum ambagibus ipse caperetur, aut nesciret futurum quibus lusura se modis astutia esset calliditasque mortalis? Expiabis, inquit, capite fulgurita.
PL 5, 1087Aさらに言えば、これに続く話は信を得るであろうか。すなわち、サトゥルヌスの子〔ユピテル〕がこれほど先見の明を欠いていて、自らその両義的な言い回しによって捕らえられるような申し出をしたのか、あるいは、人間の狡知と抜け目なさが、いかなる仕方で自分を弄ぶことになるかを知らなかったのか、ということが。『頭をもって、落雷の地を贖え』と彼は言った。
Disputationes adversus gentes 5.3.4
Imperfecta adhuc vox est, neque plena proloquii, circumscriptaque sententia. Scire enim necessario convenit, utrumne capite vervecino, an suillo, an bubullo, an quolibet alio, expiationem istam sciscat Diespiter perpetrari.
PL 5, 1087Aこの言葉はなお不完全であり、言い尽くされてもおらず、限定された文言に過ぎない。というのは、雄羊の頭によってか、豚の頭によってか、牛の頭によってか、あるいは他のいずれかの頭によってか、ディエスピテル(ユピテル)がその贖いをどのように行わせようとしているのかを、必ず知らねばならないからである。
Disputationes adversus gentes 5.3.5
Quod cum nondum specialiter statuisset, essetque adhuc pendens, et nondum sententia terminata, qui potuit Numa scire hominis Jovem dicturum caput, ut anteverteret, anteiret, et in caput coepitium ambiguitatis illius incerta traduceret?
PL 5, 1087Aそれがまだ具体的に定められておらず、なお宙に浮いたままで、判断も下されていなかったのに、ヌマはどうして、ユピテルが人間の頭と言うであろうことを知り、先回りし、先んじて、その曖昧さの不確かさを玉ねぎの頭へとすり替えることができたのか。