アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber I, Caput XXIX 第I巻 第XXIX章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 752B · 8 sectiones

Disputationes adversus gentes 1.29.1

1

Atque utinam daretur in unius speciem concionis toto orbe contracto oratione hac uti, et humani in generis audientia collocari.

PL 5, 752B

そして、全世界が一つの集会の姿へと寄せ集められ、この演説を用いることが、人類という聴衆の前に据えられることが、許されればよいものを。

Disputationes adversus gentes 1.29.2

2

Ergone impiae religionis sumus apud vos rei, et quod caput rerum et columen venerabilibus adimus obsequiis, ut convitio utamur vestro, infausti et athei nuncupamur?

PL 5, 753A

それでは我々は諸君のもとで不敬虔な宗教の被告であり、万物の頭であり支柱なる方に、うやうやしい服従をもって近づくがゆえに、諸君の罵り言葉を借りるなら、不吉な者、無神論者と呼ばれるのか。

Disputationes adversus gentes 1.29.3

3

Et quis magis rectius horum feret invidiam nominum quam qui alium prae hoc Deum, aut novit, aut sciscitatur, aut credit?

PL 5, 753A

そして、これらの汚名の非難をいっそう正当に負うべきなのは、この方より他の神を知り、あるいは探し求め、あるいは信じている者ではないのか。

Disputationes adversus gentes 1.29.4

4

Nonne huic omnes debemus hoc ipsum primum quod sumus? quod esse homines dicimur? quod ab eo vel missi, vel lapsi caecitate hujus in corporis continemur?

PL 5, 753A

我々は皆、我々が存在するというまさにこの第一のことを、この方に負っているのではないか。我々が人間と呼ばれるということも。我々がこの方から遣わされたか、あるいは堕落してこの肉体の盲目のうちに閉じ込められているということも。

Disputationes adversus gentes 1.29.5

5

Non quod incedimus, quod spiramus et vivimus, ab eo ad nos venit, vique ipsa vivendi efficit nos esse, et animali agitatione motari? Nonne ab hoc effluunt causae, per quas nostra fulcitur salus variarum munificentia voluptatum?

PL 5, 753A

我々が歩き、息をし、生きているということも、この方から我々のもとへ来たのではないか。そして生きることそのものの力が、我々を存在せしめ、生き物としての動きによって動かされるようにしているのではないか。この方から、さまざまな快楽の恵みによって我々の無事が支えられる、その源が流れ出ているのではないか。

Disputationes adversus gentes 1.29.6

6

Mundus iste in quo degitis, cujus est? aut quis ejus vobis attribuit fructum possessionemque retinere? Quis, ut subjectas res cernere, ut contrectare, ut considerare possetis, publicum illud lumen dedit?

PL 5, 753A

諸君が住まうこの世界は、誰のものか。あるいは誰が諸君に、その実りと所有を保つことを与えたのか。諸君が身の周りの事物を見分け、手に取り、思案できるようにと、あの万人共通の光を誰が与えたのか。

Disputationes adversus gentes 1.29.7

7

Quis. ne fixa pigritiae stupore torpescerent elementa vitalia solis ignes constituit ad rerum incrementa futuros? Solem deum cum esse credatis, conditorem ejus, opificemque non quaeritis?

PL 5, 754A

生命の諸元素が怠惰の麻痺に凝り固まって鈍らないようにと、事物の成長のために太陽の火を定めたのは誰か。諸君は太陽を神と信じていながら、その創始者、その造り主を尋ねようとしないのか。

Disputationes adversus gentes 1.29.8

8

Luna cum apud vos dea sit, non similiter scire curatis genitor ejus et fabricator quis sit?

PL 5, 754A

月が諸君のもとでは女神であるというのに、同じように、その生みの親、その作り手が誰であるかを知ろうと心を配らないのか。