アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber II, Caput XXXIV 第II巻 第XXXIV章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 863A · 4 sectiones

Disputationes adversus gentes 2.34.1

1

Cum igitur haec ita sint, quaenam injustitia tanta est, ut fatui vobis credulitate in ista videamur; cum vos et similia credere, et in eadem videamus expectatione versari?

PL 5, 863A

さて、これらのことがそうであるとすれば、これほど大きな不正がまたとあろうか——我々がこの点で信じやすさゆえに愚か者だと諸君に見えるとは。しかも我々は、諸君もまた同様のことを信じ、同じ期待のうちに身を置いているのを見ているのである。

Disputationes adversus gentes 2.34.2

2

Si irrisione existimamur digni, quod spem nobis hujusmodi pollicemur, et vos eadem expectat irrisio, qui spem vobis immortalitatis adsciscitis. Si tenetis aliquam sequiminique rationem, et nobis aliquam portionem ex ista ratione concedite.

PL 5, 863A

我々がこの種の希望を自らに約束するがゆえに嘲笑に値すると見なされるのであれば、不死の希望を自らのものと主張する諸君にも、同じ嘲笑が待っているのである。もし諸君が何らかの理を保持し、それに従っているのであれば、我々にもその理のいくらかの分け前を認めるがよい。

Disputationes adversus gentes 2.34.3

3

Si nobis haec gaudia, hoc est viam fugiendae mortis, Plato in Phaedone promisisset, aliusve ex hoc choro, possetque eam praestare, atque ad finem pollicitationis adducere, consentaneum fuerat ejus suscipere nos cultus, a quo tantum doni expectaremus et muneris.

PL 5, 863A

もしこの喜び、すなわち死を逃れる道を、プラトンが『パイドン』において我々に約束していたなら、あるいはこの一群のうちの他の誰かが約束し、しかもそれを果たし、約束の成就にまで導くことができたなら、これほど大きな贈り物と恩恵とを期待するその人への崇拝を、我々が受け入れるのがふさわしかったであろう。

Disputationes adversus gentes 2.34.4

4

Nunc cum eam Christus non tantum promiserit, verum etiam virtutibus tantis manifestaverit posse compleri: quid alienum facimus, aut stultitiae crimen quibus rationibus sustinemus, si ejus nomini majestatique substernimur, a quo speramus utrumque, et mortem cruciabilem fugere, et vitae aeternitate donari?

PL 5, 863A

しかるに今やキリストはそれを約束されたのみならず、それほど大きな力ある業によって、それが成し遂げられうることを明らかにされた。それゆえ、我々が彼の名と威厳とにひれ伏し、彼から、責め苦を伴う死を逃れることと、永遠の生命を賜ることとの両方を望むとして、我々はいったいどんな異なことをしているというのか、あるいはいかなる理によって愚かさという罪を負わされねばならないのか。