アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber VII, Caput XIII 第VII巻 第XIII章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 1232B · 6 sectiones

Disputationes adversus gentes 7.13.1

1

Satis, ut opinor, ostendimus, frustra diis immortalibus hostias rebus cum consequentibus admoveri: quod neque alantur his, neque ullam percipiant voluptatem, neque iras aut animos ponant, neque ut res tribuant faustas, neque ut abigant averruncentque contrarias.

PL 5, 1232B

我々は、不死なる神々にいけにえとそれに伴う物が空しく捧げられていることを、十分に示したと思う。神々はそれによって養われることもなく、いかなる快楽を得ることもなく、怒りや激情を鎮めることもなく、それによって幸いなことを与えることも、災いを追い払い遠ざけることもしないのである。

Disputationes adversus gentes 7.13.2

2

Sequitur, ut illam quoque inspiciamus partem, quae ab nonnullis consueta est asseri, et causis cerimonialibus applicari. Aiunt enim sacra haec honorandis esse instituta coelestibus, et ea, quod faciant, honoris ergo facere, et his numinum potentias auctitare.

PL 5, 1232B

次に、ある人々が常々主張し、祭儀の理由として当てはめてきたもう一つの論点も検討しなければならない。すなわち、これらの祭儀は天上の神々を敬うために定められたのであり、その行いは敬意のためになされ、それによって神威の力を増し加えるのだ、と彼らは言うのである。

Disputationes adversus gentes 7.13.3

3

Quid si similiter dicant evigilare sese, atque dormire, deambulare, subsistere, conscribere aliquid et lectitare, ut honorem diis habeant, et dignitatibus eos faciant ampliores? Quid enim cruore de pecorum?

PL 5, 1232C

もし彼らが同様に、神々を敬うため、また彼らの威厳をより大きくするために、自分たちが目覚め、眠り、歩き回り、立ち止まり、何かを書き記し、読み返すのだ、と言うとすれば、どうだろうか。家畜の血によって、いったい何が加わるというのか。

Disputationes adversus gentes 7.13.4

4

Quid sacrorum confectione de caetera superadditur his rei? quid apponitur atque adjicitur potestatis?

PL 5, 1233A

祭儀の執行によって、それ以外の何がこの事柄に付け加えられるというのか。どのような権能が加えられ、増し加えられるというのか。

Disputationes adversus gentes 7.13.5

5

Etenim honos omnis, qui haberi ab aliquo dicitur, et reverentiae potioris attribui, relativi est ad alterum generis, et constans partibus duabus, ex concessione tribuentis, et amplificatione sumentis.

PL 5, 1233A

そもそも、誰かによって払われるとされ、より優れた敬意に帰せられる敬意はすべて、他者との関係に属する種類のものであり、二つの部分から成り立っている——それを捧げる者の譲歩と、それを受け取る者の高まりとである。

Disputationes adversus gentes 7.13.6

6

Ut si quispiam viso potentissimi nominis atque auctoritatis viro, via decedat, assurgat, caput revelet, vehiculoque desiliat: tum deinde salutet acclinis: ancillatum servuli pavibunda trepidatione imitatus: video, quid agatur in hujusmodi venerationis officio: summissione alterius datur alteri plurimum: efficiturque, ut videatur magnus, quem suspectio minoris extulerit, et suis anteposuerit rebus.

PL 5, 1233A

たとえば、誰かが、きわめて権勢と権威のある人物を見かけて、道を譲り、立ち上がり、頭を露わにし、乗り物から飛び降り、それから身をかがめて挨拶し、おびえ震える態度で下僕の卑屈な仕草を真似るとしよう。このような敬意の務めにおいて何が行われているかは明らかである——一方がへりくだることによって、他方に多くのものが与えられるのであり、下位の者の畏敬によって高く上げられ、自分自身のことよりも優先された者が、偉大に見えるようになるのである。