Disputationes adversus gentes 6.19.1
In simulacris dii habitant, singuline in singulis toti, an partiliter, atque in membra divisi? Nam neque unus Deus in compluribus potis est uno tempore inesse simulacris, neque rursus in partes sectione interveniente divisus.
PL 5, 1202A神々は神像のうちに宿るのか。おのおのの神像に、それぞれ全体として一体宿るのか、それとも部分ごとに、肢体に分かたれて宿るのか。なぜなら、一柱の神が同時に複数の神像のうちに宿ることはできず、さりとてまた、切断を経て諸部分へと分かたれることもできないからである。
Disputationes adversus gentes 6.19.2
Constituamus enim decem millia simulacrorum toto esse in orbe Vulcani; numquid esse, ut dixi, decem omnibus in millibus potis est unus uno in tempore? Non opinor.
PL 5, 1202Aさて、全世界にウルカヌスの神像が一万体あるとしよう。先に述べたとおり、一なる神が同時に一万体すべてのうちに宿ることなど、できるであろうか。私はそうは思わない。
Disputationes adversus gentes 6.19.3
Qua causa? quia quae sunt priva, singulariaque natura, multa fieri nequeunt simplicitatis suae integritate servata; et hoc amplius nequeunt, si hominum formas dii habeant, opinatio ut vestra declarat.
PL 5, 1202Aなぜか。固有にして、その本性において単一なるものは、自らの単純性の全一を保ったままでは、複数のものになることができないからである。しかも、もし神々が――諸君の考えが明らかにするとおり――人間の姿をとるのであれば、なおのことそれはかなわない。
Disputationes adversus gentes 6.19.4
Neque enim manus a capite separata, aut pes divisus a corpore summam possunt praestare totius; aut dicendum est, portiones idem posse quod totum, cum consistere nequeat, nisi fuerit partium congregatione conflatum.
PL 5, 1202B頭から切り離された手も、体から分かたれた足も、全体の総和を成すことはできない。さもなくば、部分の集合によって組み立てられるのでなければ成り立ちえないものについて、部分が全体と同じことをなしうる、と言わねばならなくなる。
Disputationes adversus gentes 6.19.5
Si autem in cunctis idem esse dicetur, perit omnis ratio atque integritas veritati, si hoc fuerit sumptum, posse unum in omnibus uno tempore permanere; aut deorum est unusquisque dicendus, ita ipsum semet ab ipso sese dividere, ut et ipse sit, et alter, non aliquo discrimine separatus, sed ipse idem, et alius.
PL 5, 1202Bしかし、もしすべての神像において同一のものが宿ると言われるならば、一なるものが同時にすべてのうちにとどまりうる、というこの想定を採るならば、あらゆる道理と真理の全一性は失われる。あるいは、神々のおのおのについて、こう言わねばならなくなる。すなわち、自らを自らから分かち、自分自身でありながら同時に他者でもあり、何らかの区別によって隔てられているのではなく、まさに同一でありながらしかも別のものである、と。
Disputationes adversus gentes 6.19.6
Quod quoniam recusat, et respuit, aspernaturque natura; aut innumeros dicendum est, confitendumque esse Vulcanos, si in cunctis volumus eum degere, atque inesse simulacris; aut erit in nullo, quia esse divisus natura prohibetur in plurimis.
PL 5, 1203Aしかし、本性はこれを拒み、退け、忌避する。したがって、もし彼がすべての神像のうちに宿り、住まうと我々が望むのであれば、ウルカヌスは無数にいると言わねばならず、そう認めねばならない。さもなくば、彼はいずれの神像にも宿らないことになる。なぜなら、本性は、複数のもののうちに分割されることを禁じているからである。