アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber III, Caput IV 第III巻 第IV章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 941A · 6 sectiones

Disputationes adversus gentes 3.4.1

1

Sit ista, ut praedicatis, plebs numinum, sint deorum innumerae gentilitates; adstipulamur, acquiescimus, connivemus, nec in aliqua quaestione dubitabile istud ambiguumque configimus.

PL 5, 941A

諸君が説くとおり、それが神威の群れであり、神々の無数の一族であるとしよう。我々はそれに同意し、承服し、目をつむり、いかなる問いにおいても、その疑わしさや曖昧さを争うことはしない。

Disputationes adversus gentes 3.4.2

2

Illud tamen a vobis audire exposcimus et rogamus, unde vobis compertum est, vel quibus rationibus comprehensum, hinc desint in coelo, quos esse existimatis et colitis; an nescio qui alii, opinionis et nominis inauditi?

PL 5, 941A

とはいえ、我々は諸君からこのことを聞きたいと願い、求める。すなわち、諸君が存在すると思い崇めているあの神々が天にいて、それ以外にはいないということを、どこから知り、いかなる理によって把握したのか。それとも、評判も名も聞いたことのない、何か別の者たちがいるのではないか。

Disputationes adversus gentes 3.4.3

3

Potest enim fieri, ut et hi sint quos esse non remini; et quos esse confiditis, in nulla inveniantur parte naturae.

PL 5, 941A

というのも、諸君が存在するとは思いもしない者たちが実際には存在し、逆に諸君が存在すると確信している者たちが、自然のいかなる部分にも見出されない、ということが起こりうるからである。

Disputationes adversus gentes 3.4.4

4

Neque enim coeli aliquando subvolastis ad sidera, singulorum facies atque ora vidistis: et quos esse memineritis illic deos, eosdem hic colere, tamquam notos instituistis ac visos.

PL 5, 941A

なぜなら、諸君は一度として天の星々にまで飛び昇り、彼ら一人ひとりの顔や口もとを見たことはなく、また、あちらに神々がいるとおぼえていて、あたかも見知って目にしたものであるかのように、その同じ神々をこちらで崇めるよう定めたわけでもないのだから。

Disputationes adversus gentes 3.4.5

5

Sed et illud rursus desideramus audire a vobis, ne imposita habeant haec nomina quibus eos vocatis, an ipsi haec sibi diei bus imposuerint lustricis? Si divina haec sunt et coelestia nomina, quis detulit ad vos ea?

PL 5, 941B

しかしまた、我々はこのことも諸君から聞きたいと望む。すなわち、諸君が彼らを呼ぶその名は、後から付与されたものではないか、それとも彼ら自身が浄めと命名の日にみずからそれを課したのか。もしこれらが神的で天上の名であるならば、誰がそれを諸君のもとにもたらしたのか。

Disputationes adversus gentes 3.4.6

6

Sin autem a vobis appositas appellationes has habent, quemadmodum potuistis vocabula his dare, quos neque videbatis aliquando, neque quales aut qui essent, in ulla cognatione noratis?

PL 5, 942A

それとも、これらの呼び名が諸君によって当てはめられたものであるならば、諸君は一度も見たことがなく、いかなる血縁においても、彼らがどのような者であり誰であるのかを知らなかった者たちに、いったいどうして名を与えることができたのか。