アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber II, Caput XVIII 第II巻 第XVIII章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 836B · 4 sectiones

Disputationes adversus gentes 2.18.1

1

Vestem illa non norunt, sellas, naves atque aratra compingere, nec denique suppellectilem caeteram quam familiaris usus exposcit. Non sunt ista scientiae munera, sed pauperrimae necessitatis inventa.

PL 5, 836B

彼ら〔動物たち〕は、衣服を、椅子を、船を、鋤を組み立てることを知らない。家庭の用が求めるその他の道具についても同様である。これらは知の賜物ではなく、この上なく貧しい必要から生まれた発明にすぎない。

Disputationes adversus gentes 2.18.2

2

Neque cum animis artes coeli ex penetralibus ceciderunt: sed exquisitae et natae sunt in terris hic omnes, et cum processu temporum paulatim meditatione conflatae.

PL 5, 836B

もろもろの技術は、魂とともに天の奥所から落ちてきたのではない。それらはすべて、まさにこの地上において探し出され生まれたのであり、時の経過とともに、少しずつ工夫を重ねて練り上げられたのである。

Disputationes adversus gentes 2.18.3

3

Quod si haberent scientias animae, quas genus et habere divinum atque immortale condignum est: ab initio homines cuncti omnia scirent, nec saeculum esset ullum, quod artis esset ignarum alicujus, aut rerum experientia non paratum.

PL 5, 837A

もし魂がもろもろの学知を——それを持つことが神的にして不死なる種族にふさわしいとされるところの学知を——持っていたならば、初めからすべての人間があらゆることを知っていたはずであり、いかなる技術にも通じておらず、いかなる事柄の経験にも備わっていない世は、一つとして無かったはずである。

Disputationes adversus gentes 2.18.4

4

Nunc vero inops vita, et multarum indigens rerum, fortuita conspiciens quaedam commodule provenire, dum imitatur, experitur, et tentat, dum labitur, reformat, immutat, ex assidua reprehensione paravit sibi et concinnavit scientiolas artium, et ad unum exitum temporibus plurimis coemendata perduxit.

PL 5, 837A

しかるに実際には、乏しく多くの物を必要とする人の暮らしが、偶然のうちに何ごとかが具合よく起こるのを見て取り、それを真似、試み、企てる中で、また誤りに陥るごとに、造り直し、改め、絶えざる手直しをもって、もろもろの技術の小さな知識を自分のために整え組み立て、それを長い時をかけて次第に磨き上げ、ひとつの完成へと導いたのである。