Disputationes adversus gentes 2.29.1
Quae cum ita se habeant, desinite, quaeso, desinite res parvas, atque exigui mominis immanibus pretiis aestimare: desinite hominem, proletarius cum sit, classibus, et capite cum censeatur, adscribere ordinibus primis: cum sit inops, pauper lare, et tugurii pauperis, nec patriciae claritatis umquam meritus nuncupari.
PL 5, 856A事がそのようであるからには、やめよ、諸君に乞う、やめよ——些細な事柄を、取るに足らぬ値打ちのものを、途方もない価まで見積もることを。人間を、プロレタリウス〔無産市民〕でありながら、財産の階級によってではなく人数によって数えられる身でありながら、第一の位階に書き加えることをやめよ——貧しく、家において貧しく、貧しい小屋の住人であって、貴族の栄誉をもって呼ばれるにふさわしいことなど一度もなかった身でありながら。
Disputationes adversus gentes 2.29.2
Cum enim vos oporteret viros recti atque integritatis auctores, typhum et arrogantiam frangere, quorum malis cuncti extollimur, et inanium distendimur vanitate: non tantum accidere mala ista censetis, verum, quod gravius multo est, addidistis causas, quibus et vitia crescerent, et inemendabilis nequitia permaneret.
PL 5, 856B諸君は、正しさと廉潔との創始者たる人物として、高慢と傲りとを打ち砕かねばならぬはずである——それらの害悪によって我々すべてが思い上がり、空しい虚栄によって膨れ上がっているというのに。しかるに諸君は、これらの害悪がただ起こると考えるだけでなく、それよりもはるかに重大なことに、悪徳が増し加わり、癒しがたい悪辣さが居座り続けるための原因までをも付け加えてしまったのである。
Disputationes adversus gentes 2.29.3
Quis est enim hominum, quamvis ille sit indolis infamiam semper atque ignominiosa fugientis, qui, cum dici exaudiat viris ab sapientibus maxime immortales animas esse, nec fatorum esse obnoxias legibus, non in omnia flagitia praeceps se ruat, non intrepidus res obeat atque aggrediatur illicitas? non denique omnia suis cupiditatibus largiatur, quae libido impotens jusserit, impunitatis praeterea etiam libertate munita?
PL 5, 857Aいったいどのような人間が——たとえ生まれつき常に悪評と恥辱を避けようとする性質の者であったとしても——この上なく賢明な人々によって、魂は不死であり、運命の法に服することもないと語られるのを聞いたとき、あらゆる恥ずべき行いへと真っ逆さまに突き進まず、恐れることなく許されぬ企てに挑み立ち向かわずにいられようか。抑えの利かぬ欲情が命じるすべてのことを、自らの欲望に惜しみなく与えず、しかも免責という自由にまで守られてそうしないでいられようか。
Disputationes adversus gentes 2.29.4
Quid enim prohibebit, quominus haec faciat? metus supernae potestatis, judiciumque divinum?
PL 5, 857Aいったい何が、彼がこれらをなすのを妨げるというのか。天上の権能への恐れか、神の裁きか。
Disputationes adversus gentes 2.29.5
Et quis poterit territari formidinis alicujus horrore, cui fuerit persuasum, tam se esse immortalem, quam ipsum Deum primum, nec ab eo judicari quidquam de se posse: cum sit una immortalitas in utroque, nec in alterius altera conditionis possit aequalitate vexari?
PL 5, 857Aそして、自分が第一の神そのものと同じほどに不死であり、その神から自分について何ひとつ裁かれることはありえないと説き伏せられた者が、いったい何らかの恐怖の戦慄によって怖じ気づかされることがあろうか。両者において不死性はただ一つであり、一方の境遇が他方の境遇と対等であるがゆえに、対等性によって苦しめられることなどありえないのだから。