Disputationes adversus gentes 7.30.1
Sed frustra, inquit, inequitas nobis: non enim nos superis ob eas profundimus merum causas, tamquam illos existimemus aut sitire, aut bibere, aut suavitatis ejus affectione laetari.
PL 5, 1259Aしかし、お前が我々を踏みつけにしても無駄だ、と彼は言う。というのも、我々が天上の神々のために酒を注ぐのは、彼らが渇いているとか、飲むとか、その甘美さの快さに喜んでいるとか考えてのことではないからだ。
Disputationes adversus gentes 7.30.2
Honoris eis ergo datur, quo fiat illorum elatior, amplior, augustiorque sublimitas, altaria super ipsa libamus, et venerabiles muscos carbonibus excitamus extinctis et quae gravior infligi contumelia diis potest, quam si eos credas accepto mero propitios fieri: aut honorem existimes habitum his magnum, si modo vini exigui rores super vividam jeceris atque instillaveris prunam?
PL 5, 1259Aそれゆえ、彼らへの敬意としてこれは捧げられるのであり、それによって彼らの崇高さはいっそう高められ、いっそう豊かに、いっそう荘厳になるのだ、と。祭壇そのものの上に我々は献酒をなし、消えかけた炭火から、うやうやしい香りの煙〔底本は muscos(苔)。意味が取れないので、文脈から祭壇から立つ芳しい煙と解した〕を立ちのぼらせるのだ、と。だが——酒を受け取ることで神々が宥められると信じること、あるいは、わずかな酒の雫を生きた燠にふりかけ滴らせただけで、彼らに大いなる敬意が払われたと見なすこと、これより重い侮辱が神々に加えられ得るだろうか。
Disputationes adversus gentes 7.30.3
Non nobis est sermo cum hominibus rationis expertibus, neque quibus non sit communis intelligentiae veritas: inest et vobis sapientia, inest sensus, verumque nos dicere apud vos ipsi interiori judicio scitis.
PL 5, 1259B我々が語りかけているのは、理性を欠いた人間たちに対してではなく、共通の理解という真理を持たぬ者たちに対してでもない。諸君のうちにも知恵があり、諸君のうちにも分別がある。そして、我々が真実を語っていることを、諸君自身が内なる判断によって知っているのだ。
Disputationes adversus gentes 7.30.4
Sed quid facere possumus considerare nolentibus penitus res ipsas, secumque ipsos loqui? Facitis enim, quod fieri cernitis, non quod fieri oportere confiditis: nimirum quia apud vos plus valet nullam habens consuetudo rationem, quam rerum inspecta natura veritatis examinatione ponderata.
PL 5, 1259Bだが、事柄そのものを深く顧みようとせず、自分自身と語り合おうともしない者たちに対して、我々に何ができようか。諸君は、なされるべきだと確信することではなく、なされているのを目にすることを行っているのだ。おそらくそれは、諸君のもとでは、何の理由も持たぬ習わしのほうが、真理の吟味によって秤にかけられ見極められた事物の本性よりも、いっそう力を持つからであろう。
Disputationes adversus gentes 7.30.5
Quid est enim Deo cum vino, aut in ejus materia vis qualis, aut quanta est, quod cum effusum fuerit, sublimitas ejus augescat, et honorata existimetur auctoritas?
PL 5, 1260Aそもそも神と酒との間に何のかかわりがあるのか。あるいは、その材質のうちに、どのような、どれほどの力があるというのか——それが注ぎ出されたとき、神の崇高さが増し加わり、その権威が敬われたと見なされるほどの力が。
Disputationes adversus gentes 7.30.6
Quid, inquam, Deo cum vino est, Venereis re proxima, nervos omnium debilitante virtutum, verecundiae, pudoris, et castitatis inimica? quod in insanias et furores mentes saepius praecipitavit excitas, ipsosque illos deos maledictis compulit exauctorare dementibus.
PL 5, 1260A情欲にきわめて近く、あらゆる徳の力を弱らせ、慎み、恥じらい、貞潔の敵であるところの、酒と神と、いったい何のかかわりがあるというのか。それはしばしば、昂った心を狂気と激情のうちへ真っ逆さまに突き落とし、正気を失った者たちに、呪いの言葉をもってあの神々自身をさえ罷免させるまでに至らしめたのだ。
Disputationes adversus gentes 7.30.7
Itane istud non nefas et plenum sacrilegii crimen est, honori hoc dare, quod si tu id avidius sumpseris, quid facias, nescias: quid loquaris, ignores: ad extremum tumulenti, luxuriosi, et perditi convitium infamiamque merearis?
PL 5, 1260Aこれは、冒瀆に満ちた凶事、罪ではないというのか——お前がそれをあまりに貪欲に飲み込んだならば、何をしているのかも分からず、何を口にしているのかも分からず、ついには酔いどれ、放埒な者、破滅した者という誹りと悪評を受けて当然であるようなものを、敬意として捧げるとは。