アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber IV, Caput XXXVI 第IV巻 第XXXVI章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 1074A · 6 sectiones

Disputationes adversus gentes 4.36.1

1

Nec satis haec culpa est, etiam mimis, et scurrilibus ludicris sanctissimorum personae interponuntur deorum.

PL 5, 1074A

この罪だけでは足りず、道化芝居や卑俗な戯れ事にさえ、この上なく神聖な神々の人物像が持ち込まれる。

Disputationes adversus gentes 4.36.2

2

Et ut spectatoribus vacuis risus possit atque hilaritas excitari, jocularibus feriuntur cavillationibus numina, conclamant, et assurgunt theatra, caveae omnes concrepant fragoribus atque plausibus.

PL 5, 1074A

そして、暇な観客たちに笑いと陽気さを引き起こすことができるように、神々は戯れの嘲弄によって打たれ、劇場は声をあげて沸き立ち、観覧席のすべてが喝采と拍手の響きで鳴り渡る。

Disputationes adversus gentes 4.36.3

3

Et quod nullis possit satisfactionibus expiari, exoletis atque irrisoribus numinum dona instituuntur et munera, ab officiis otium publicis, immunitas, et vacatio cum coronis.

PL 5, 1074A

そして、いかなる償いによっても贖いえないことに、老いた男娼どもや神々を嘲る者たちには、贈り物と褒賞が定められ、公の務めからの休み、免除、そして冠を伴う免役が定められる。

Disputationes adversus gentes 4.36.4

4

Et audetis post ista mirari unde oriantur haec mala, quibus inundatur et premitur sine ulla intermissione mortalitas; cum omnis res eas, quibus sunt involuta probra numinum, et maledictionis elogia, et quotidie referatis, et ediscatis quotidie; et quando animum desidem otiosis vultis hallucinationibus occupari, dies vobis poscatis dari, et sine ullis intermissionibus exiberi.

PL 5, 1074A

それでいて諸君は、これらのことのあとで、人間が絶え間なく押し流され押しつぶされているこれらの災いがどこから起こるのかを、あえて訝しむのか——神々への恥辱と誹謗の言葉に包まれたその事柄すべてを、諸君は日々語り返し、日々暗誦しているというのに。そして、怠惰な心を暇な夢想に占めさせたいと望むときには、諸君はそのための日を求め、絶え間なく催されることを求めるというのに。

Disputationes adversus gentes 4.36.5

5

Quod si haberet vos aliqua vestris pro religionibus indignatio, has potius litteras, hos exurere debuistis olim libros, demoliri, dissolvere theatra haec potius, in quibus infamiae numinum propudiosis quotidie publicantur in fabulis.

PL 5, 1075A

もし諸君の宗教のために、諸君の中に何らかの憤りがあったなら、諸君はむしろ、これらの文書を、これらの書物をとうに焼き捨て、恥知らずな物語の中で神々の不名誉が日々公にされるこれらの劇場をこそ、取り壊し、解体すべきであった。

Disputationes adversus gentes 4.36.6

6

Nam nostra quidem scripta cur ignibus meruerunt dari? cur immaniter conventicula dirui? in quibus summus oratur Deus, pax cunctis et venia postulatur magistratibus, exercitibus, regibus, familiaribus, inimicis, adhuc vitam degentibus, et resolutis corporum vinctione; in quibus aliud auditur nihil, nisi quod humanos faciat, nisi quod mites, verecundos, pudicos, castos, familiaris communicatores rei, et cum omnibus, quos solidet germanitas, necessitudine copulatos.

PL 5, 1076A

では、我々の文書はなぜ火に投げ与えられるに値したのか。なぜ我々の集会所は残酷にも打ち壊されねばならなかったのか——そこでは至高の神が祈り求められ、すべての者に、すなわち政務官たちに、軍隊に、王たちに、身内の者たちに、敵対する者たちに、なお生きている者たちに、そして肉体の縛りから解き放たれた者たちに、平安と赦しとが求められているというのに。そこでは、人を人間らしくすること、柔和で慎み深く、貞淑で貞潔な者とすること、家財を分かち合う者とすること、そして兄弟の情によって結ばれたすべての人々と、絆によって結び合わされることのほかは、何も聞かれないというのに。