アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber II, Caput LI 第II巻 第LI章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 891B · 6 sectiones

Disputationes adversus gentes 2.51.1

1

Sed risui vobis est nostra responsio quod cum regias soboles esse animas abnegemus, non referamus contra, ex quibus sint causis atque originibus procreatae.

PL 5, 891B

だが諸君にとって我々の答えは笑いの種であるらしい。というのも、我々は魂が王家の裔であることを否定しながら、それではいかなる原因と由来によって生み出されたのかを、こちらから示さないからだ、というのである。

Disputationes adversus gentes 2.51.2

2

Quod est enim criminis genus, aut rei esse alicujus ignarum, aut ipsum, quod nescias, sine aliqua profiteri dissimulatione nescire? aut uter magis videtur irrisione esse dignissimus vobis, qui sibi scientiam nullam tenebrosae rei alicujus assumit, an ille qui retur sese apertissime scire id, quod humanam transiliat notionem, et quod sit caecis obscuritatibus involutum?

PL 5, 891B

そもそも、ある事柄について知らずにいること、あるいは自分が知らないことを、何ら取り繕うことなく知らないと公言すること、これがいったいどのような罪であろうか。それとも、諸君にとってより嘲笑に値すると見えるのは、どちらの側だろうか——ある不分明な事柄について自分には何の知識もないと認める者か、それとも、人間の認識を超え、盲目の闇に包まれたことを、あたかも明白に知っているかのように思い込んでいる者か。

Disputationes adversus gentes 2.51.3

3

Si penitus spectetur rei cujusque natura, in simili vos estis, quam in nobis reprehenditis, causa. Non enim, quia dicitis ab ipso animas rege descendere, ac succedere in hominum formas, exploratum aliquid dicitis, et in luce positum manifestisimae veritatis.

PL 5, 892A

それぞれの事柄の本性を突き詰めて見るならば、諸君は、諸君が我々のうちに非難しているのと同様の立場に置かれているのだ。魂がかの王自身から下り、人間の姿へと移り入ると諸君が言うからといって、それによって何か確証されたことを、この上なく明白な真理の光のもとに置かれたことを述べているわけではないのだから。

Disputationes adversus gentes 2.51.4

4

Conjicitis enim, non scitis: suspicamini, non tenetis. Nam si scire est illud, quod ipse tu videris, aut cognoveris animo continere, nihil eorum quae asseritis, potestis vos dicere aliquando vidisse: id est animas sede ab supera et regione descendere.

PL 5, 892A

諸君は憶測しているのであって、知っているのではない。推測しているのであって、掴んでいるのではない。というのも、もし知るということが、お前自身が見たこと、あるいは知り得たことを心のうちに保つことであるなら、諸君が主張する事柄のいずれについても、かつて見たことがあるとは言えないはずだからである。すなわち、魂が上方の座と領域から下ってくるということを。

Disputationes adversus gentes 2.51.5

5

Suspicione ergo utimini, non cognitionis expressae fide. Quid est autem suspicio, nisi opinatio rerum incerta, et in nil expositum jaculatio mentis illata? Ergo qui suspicatur, non tenet, nec in lumine positus cognitionis incedit.

PL 5, 892A

つまり諸君が用いているのは推測であって、明確な認識の確信ではない。だが推測とは、事物についての不確かな臆見、何ら明らかにされていないものへ向けて投げかけられた心の投擲でなくて何であろうか。したがって推測する者は掴んではおらず、認識の光の中に立って歩んでいるのでもない。

Disputationes adversus gentes 2.51.6

6

Quod si verum et fixum est apud rectos et sapientissimos judices: et ista vestra, qua fiditis, pro ignoratione est habenda suspicio.

PL 5, 892B

そしてもしこのことが、公正にして最も賢明な裁定者たちのもとで真実かつ確定したことであるならば、諸君が信頼を置いているその推測もまた、無知として扱われねばならない。