Disputationes adversus gentes 4.26.1
Nam quid de illis amoribus dicam, quibus in foeminas sanctos incaluisse coelestes, vestris proditum litteris, atque auctoribus continetur?
PL 5, 1054Aでは、あの恋について私は何を言おうか——それによって聖なる天上の者たちが女たちに向けて燃え上がったと、諸君の文書に伝えられ、著者たちのうちに保たれているものについて。
Disputationes adversus gentes 4.26.2
Numquid enim a nobis arguitur rex maris Amphitritas, Hippothoas, Amymonas, Menalippas, Alopas, per furiosae cupiditatis ardorem castimoniae virginitate privasse?
PL 5, 1054A海の王が、狂おしい欲望の熱情によって、アムピトリテ、ヒッポトエ、アミュモネ、メナリッペ、アロペから、貞潔な処女性を奪ったと、我々によって言い立てられているであろうか。
Disputationes adversus gentes 4.26.3
Numquid Apollo Latonius immaculatus ille, castissimus, atque purus, Arsinoas, Aethusas, Hypsipylas, Marpessas, Zeuxippas, et Prothoas, Daphnas, et Steropas, inconsulti pectoris appetisse fervoribus?
PL 5, 1054A汚れなく、この上なく貞潔で純粋なあのラトナの子アポロが、思慮なき胸の熱情によって、アルシノエ、アイトゥーサ、ヒュプシピュレ、マルペッサ、ゼウクシッペ、プロトエ、ダプネ、ステロペを追い求めたと、我々によって言われているであろうか。
Disputationes adversus gentes 4.26.4
Numquid senex Saturnus jamdudum obsitus canis, atque annorum vetustate jam frigidus, nostris carminibus indicatur ab uxore in adulterio comprehensus induisse formam feri, et sub pecoris specie hinnitibus evolavisse jactatis?
PL 5, 1055Aとうに白髪に覆われ、齢の古さゆえにすでに冷え切った老いたサトゥルヌスが、姦通の現場を妻に見つけられて、獣の姿をまとい、いななきを立てながら家畜の姿のもとに逃げ去ったと、我々の詩によって示されているであろうか。
Disputationes adversus gentes 4.26.5
Jupiter ipse rex mundi, nonne a vobis infamatus est isse per innumeras species, et petulantis amoris flammam servilibus obumbravisse fallaciis?
PL 5, 1055A世界の王ユピテル自身が、数え切れぬ姿をとって遍歴し、好色な恋の炎を、卑しい欺きによって覆い隠したと、諸君によって悪評を立てられているのではないか。
Disputationes adversus gentes 4.26.6
Numquid a nobis aliquando conscriptus est libidinosa ut perficeret furta, modo esse in aurum versus, modo in satyrum ludicrum, in draconem, in alitem, in taurum, et quod omnia genera contumeliarum transiliat, in formiculam parvulam, ut Clitoris videlicet filiam, Myrmidonis redderet apud Thessalos matrem?
PL 5, 1056A情欲の盗みを果たすために、あるときは黄金に、あるときはふざけたサテュロスに、竜に、鳥に、雄牛に姿を変え、そしてあらゆる恥辱の種類を超え出て、小さな蟻にまで姿を変えた者として——クレイトルの娘〔Clitoris の指す人物は定かでない。ミュルミドンの母の父の名と取った〕を、テッサリアの人々のもとでミュルミドンの母たらしめるために——我々がいつか彼を書き記したことがあろうか。
Disputationes adversus gentes 4.26.7
Quis illum in Alcmena novem noctibus fecit pervigilasse continuis? non vos? Quis in amoribus desidem derelicta coeli statione jacuisse? non vos?
PL 5, 1056A誰が、彼をアルクメネのもとで九夜続けて夜を明かさせたのか。諸君ではないか。誰が、彼に天の持ち場を捨てさせ、恋にうつつを抜かして怠惰に横たわらせたのか。諸君ではないか。
Disputationes adversus gentes 4.26.8
Et sane adjungitis beneficia non parva: siquidem vobis Deus Hercules natus est, qui in rebus hujusmodi patris sui transiret exuperaretque virtutes.
PL 5, 1057Aそして実に、諸君は少なからぬ恩恵を付け加える。すなわち、諸君にとって、この種の事において父の力を越え、これを凌ぐようなヘラクレスという神が生まれたのだから。
Disputationes adversus gentes 4.26.9
Ille noctibus vix novem unam potuit prolem extundere, concinnare, compingere: at Hercules sanctus Deus natas quinquaginta de Thestio nocte una perdocuit, et nomen virginitatis exponere, et genitricum pondera sustinere.
PL 5, 1057A彼は九夜をかけてようやく一人の子をひねり出し、こしらえ、組み立てることができただけであった。だが聖なる神ヘラクレスは、ただ一夜のうちに、テスティオスの娘たち五十人に、処女の名を捨てさせ、母たる重荷を負わせることを教え込んだ。
Disputationes adversus gentes 4.26.10
Quid quod non contenti foeminei generis attribuisse diis curas, etiam sexus adjungitis adamatos ab his mares? Hylam nescio quis diligit.
PL 5, 1057Aさらに言えば、諸君は神々に女性への欲情を帰するだけでは満足せず、彼らによって愛された男の性をも付け加えるではないか。何者かがヒュラスを愛している。
Disputationes adversus gentes 4.26.11
Hyacintho est alius occupatus, ille Pelopis desideriis flagrat, hic in Chrysippum suspirat ardentius, Catamitus rapitur delicium futurus, et poculorum custos. Et ut Jovis dicatur pullus, in partibus Fabius aduritur mollibus, obsignaturque posticis.
PL 5, 1058A別の者はヒュアキントスに心を奪われ、かの者はペロプスへの欲望に燃え、この者はクリュシッポスへといっそう激しく胸を焦がし、カタミトゥスは寵児となり杯を司る者となるべく攫われる。そしてユピテルの雛と呼ばれるべく、ファビウスはその柔らかな部分を焼かれ、後ろを封じられる。