アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber VII, Caput XXIX 第VII巻 第XXIX章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 1258A · 6 sectiones

Disputationes adversus gentes 7.29.1

1

Merum thuris est socium, quod explanari consimiliter poscimus, cur ei superfundatur incensioni.

PL 5, 1258A

混じり気のない酒は香の伴侶であるが、それがなぜかの香を焚く炎の上に注ぎかけられるのかを、同じく明らかにするよう我々は求める。

Disputationes adversus gentes 7.29.2

2

Si enim ratio, cur fiat, non ostendetur, nec habebit expositam sui causam, non jam istud errori objiciendum est ludicro, sed, ut dicatur expressius, insaniae, dementiae, caecitati.

PL 5, 1258A

というのも、なぜそれがなされるのかという理由が示されず、その事柄が自らの原因を説き明かされることもないのであれば、これはもはや戯れの誤りに帰せられるべきではなく、より率直に言うならば、狂気に、正気の喪失に、盲目に帰せられるべきだからである。

Disputationes adversus gentes 7.29.3

3

Ut enim jam saepius dictum est, debet omne, quod geritur causam sui habere perspicuam, nec caliginis alicujus obscuritate contectam. Si ergo fiditis facto, aperite, monstrate, liquor iste cur detur, id est, vinum superfundatur altaribus.

PL 5, 1258A

すでにしばしば述べたとおり、行われることはすべて、自らの原因を明白に持つべきであり、いかなる闇の不透明さにも覆われてはならない。それゆえ、諸君がその行為を信頼しているのであれば、開いて示すがよい——あの液体がなぜ与えられるのか、すなわち、なぜ酒が祭壇に注ぎかけられるのかを。

Disputationes adversus gentes 7.29.4

4

Numquid enim numinum corpora sitim sentiunt aridam, et eorum necesse est siccitates humore aliquo temperari?

PL 5, 1258A

神威の肉体は乾いた渇きを覚え、その乾きは何らかの潤いによって和らげられねばならないとでもいうのか。

Disputationes adversus gentes 7.29.5

5

Numquid nobis ut mortalibus mos est, coenis intermiscere potiones: pari etiam more post solidos victus liborum, et pultium, hostiarumque caesarum, quo putrefiat facilius et percoquatur cibus, frequentissimo irrigant accipiuntque se vino?

PL 5, 1258A

我々死すべき者たちが夕餐に飲み物を混ぜ入れるのを習わしとするのと同じように、彼らもまた、供物菓子や粥、屠られたいけにえという固形の食事のあとに、同じような習わしによって、食物がより容易に腐り、よく消化されるようにと、きわめてしばしば酒で自らを潤し、それを受け入れるとでもいうのか。

Disputationes adversus gentes 7.29.6

6

Date quaeso immortalibus diis bibant, scyphos, brias, pateras, sympuviaque depromite: et quoniam tauris pinguibusque se dapibus, atque opimis inferciunt escis: ne quod in stomachi tramite male transvoratum substerit viscus: succurrite, properate, Jovi optimo maximo merum, ne praefocetur, date: cupit, eructare, nec potis est: ac ni illa labatur et dissolvatur obstructio, periculum maximum est, ne oblisus interrumpatur spiritus, et viduatum remaneat sine suis administratoribus coelum.

PL 5, 1258B

どうか、不死なる神々に飲ませてやってくれ、と私は乞う。杯を、瓶(ブリア)を、献酒皿(パテラ)を、柄杓(シンプウィウム)を取り出すがよい。そして、彼らが牡牛と脂ののった馳走、贅を尽くした食べ物で腹を満たしているのだから——胃の道をうまく通らずに悪しく呑み込まれた臓物がそこに滞ることのないようにと——急いで助けに行くがよい、至善至高のユピテルに、喉が詰まらぬよう酒を与えるがよい。彼はげっぷをしたがっているのに、それができないのだ。もしその閊えが緩んで解けなければ、この上ない危険が迫っている——息が押しつぶされて断たれ、天が己の差配者たちを失って、やもめとなったまま取り残されるという危険が。