Disputationes adversus gentes 2.67.1
Itaque cum nobis intenditis aversionem ex religione priorum, causam convenit ut inspiciatis, non factum: nec quid reliquerimus, opponere, sed secuti quid simus, potissimum contueri.
PL 5, 914Aそこで、諸君が我々に対し、先祖の宗教からの離反を咎めるとき、見るべきは事実ではなく理由である。我々が何を捨てたかを持ち出すのではなく、我々が何に従ったのかを、何よりもまず見つめるべきなのである。
Disputationes adversus gentes 2.67.2
Nam si mutare sententiam culpa est ulla, vel crimen, et a veteribus institutis in alias res novas voluntatesque migrare; criminatio ista et vos spectat, qui toties vitam consuetudinemque mutastis: qui in mores alios, atque alios ritus priorum condemnatione transistis.
PL 5, 914Aもし考えを変えることが何らかの過ちや罪であり、古き制度から新たな事柄や意志へと移ることが罪であるならば、この告発は諸君にも及ぶ。諸君もまた、幾度となく生き方や習わしを変え、以前のものを断罪しては、他の風習、他の祭儀へと移ってきたのだから。
Disputationes adversus gentes 2.67.3
Numquid enim quinque in classes habetis populum distributum, vestri olim ut habuere majores? Numquid magistratus per populum creatis? Militaria, urbana, communia quae sint, comitia, scitis? Servatis de coelo, aut otiosas facitis obnuntiationibus actiones?
PL 5, 914B諸君は、かつて先祖たちがそうしていたように、民衆を五つの階級に分けているだろうか。諸君は民衆の手によって政務官を選んでいるだろうか。軍事の、都市の、共同の民会がそれぞれ何であるかを、諸君は知っているだろうか。諸君は天の徴を見張り、あるいは凶兆の告知によって公務を無効にしているだろうか。
Disputationes adversus gentes 2.67.4
Cum paratis bella, signum monstratis ex arce? aut fecialia jura tractatis? per clarigationem repetitis res raptas? aut Martium discrimen obeuntes spem praelii sumitis, et ex acuminibus auspicatis?
PL 5, 915A諸君は戦の備えをするとき、砦から合図を示すだろうか。祭祀法官(フェティアレス)の法を執り行うだろうか。「クラリガティオ」〔正式な返還要求〕によって奪われたものを取り戻すだろうか。あるいは軍神マルスの決する場に赴いて戦いへの望みを抱き、穂先によって占いを立てるだろうか。
Disputationes adversus gentes 2.67.5
In potestatibus obeundis leges conservatis Annarias? in donis, in muneribus Cincias? in cohibendis Censorias sumptibus? In penetralibus coliginis perpetuos fovetis focos? Sacras facitis mensas salinorum appositu, et simulacris deorum?
PL 5, 916A官職に就くにあたり、「アンナリス法」〔年齢を定めた法〕を守っているだろうか。贈り物や謝礼においては「キンキア法」を、支出を抑えるにあたっては監察官の法を守っているだろうか。神域の奥まった間で〔底本は coliginis。語形が成り立たないので、一般に神域の奥の間と解した〕、絶えることのない炉火を守っているだろうか。塩壷と神々の像を供えることで、食卓を聖なるものとしているだろうか。
Disputationes adversus gentes 2.67.6
Cum in matrimonia convenitis, toga sternitis lectulos, et maritorum genios advocatis? Nubentium crinem caelibari hasta mulcetis? puellarum togulas fortunam defertis ad virginalem?
PL 5, 919A婚姻を結ぶとき、諸君は寝床にトガを敷き、夫たちの守護霊(ゲニウス)を呼び求めるだろうか。花嫁の髪を、独身の槍〔ハスタ・カエリバリス〕で梳くだろうか。少女たちの小さなトガを、乙女なるフォルトゥナのもとへ運ぶだろうか。
Disputationes adversus gentes 2.67.7
Matres familias vestrae in atriis operantur domorum, industrias testificantes suas? potionibus abstinent vini? affinibus et propinquis osculari eas jus est, ut sobrias comprobent atque abstemias se esse?
PL 5, 920A諸君の家の母たちは、家の広間で働き、みずからの勤勉を証しているだろうか。彼女たちはぶどう酒を飲むことを控えているだろうか。姻族や近親の者たちが彼女たちに口づけすることは、彼女たちが素面であり酒を断っていることを確かめるための権利とされているだろうか。