Disputationes adversus gentes 4.15.1
Ac ne longum videatur, et nimium, minutatim velle capita ire per singula, aiunt iidem Theologi quatuor esse Vulcanos, et tres Dianas, Aesculapios totidem, et Dionysios quinque, ter binos Hercules, et quatuor Veneres, tria genera Castorum, totidemque Musarum, pinnatorum Cupidinum trigas, et quadrigas Apollinarium nominum; quorum similiter genitores, similiter matres, loca quibus nati sunt, indicant, et originem singulorum suis cum prosapiis monstrant.
PL 5, 1031Aそして、事々細かに一つひとつを取り上げることが長々しく煩わしいと思われぬように言えば、同じ神学者たちは、四柱のウルカヌスと三柱のディアナ、同じ数のアエスクラピウス、五柱のディオニュソス、二柱ずつ三組のヘラクレス、四柱のウェヌス、三種のカストル、それと同じ数のムーサたち、翼を持つクピドの三柱組、そして四つのアポロという名を挙げる。そして同様に、それぞれの父を、それぞれの母を、生まれた場所を示し、おのおのの由来をその系譜とともに明らかにする。
Disputationes adversus gentes 4.15.2
Quod si verum et certum est, et ex rei cognitae asseveratione monstratur; aut omnes dii non sunt, quoniam plures sub eodem nomine quemadmodum accepimus, esse non possunt; aut si aliquis ex his est, ignorabitur et nescietur; quia sit consimilium nominum confusione caecatus.
PL 5, 1031Aもしこれが真実かつ確実であり、知られた事柄の確言によって示されるのであれば、あるいはすべての神々は存在しないことになる。なぜなら、我々が教えられたとおり、同じ名のもとに複数の者が存在することはできないからである。あるいは、もしこれらのうちの一柱が実在するのだとしても、それがいずれであるかは知られず、分からぬままとなるであろう。似通った名の混同によって見分けがつかなくなるからである。
Disputationes adversus gentes 4.15.3
Atque ita per vos ipsos, quamvis fieri nolitis, efficitur, ut haesitet religio conturbata; neque habeat finem certum, in quem dirigere se possit, nullis elusa ambiguitatis erroribus.
PL 5, 1032Aかくして、諸君自身によって、たとえ諸君がそれを望まないとしても、宗教は混乱し、ためらうことになる。そして、いかなる曖昧さの誤りにも惑わされずに向かうべき確かな目標を、宗教は持てなくなるのである。