Disputationes adversus gentes 3.27.1
Quod ipsum licebit in Venerem pari atque eadem ratione traducere. Nam si amoris haec flammas, sicut perhibetis et creditis, cogitationibus subdit humanis, sequitur ut intelligi debeat, quidquid labis et criminis ab insania proficiscitur tali, id Venereis debere vulneribus imputari.
PL 5, 974A同じことは、まさに同様の道理によってウェヌスにも当てはめてよいだろう。というのも、もし彼女が、諸君が主張し信じているとおり、人間の思いに恋の炎を注ぎ込むのであれば、そのような狂気から生じるあらゆる堕落と犯罪は、ウェヌスの与える傷に帰されねばならない、という帰結になるからである。
Disputationes adversus gentes 3.27.2
Ergone Dea cogente in vilissimi nominis scorta suam saepius produnt etiam nobiles dignitatem, disuniuntur tenacium matrimoniorum nexus, in incestas libidines necessitudo sanguinis inardescit, insaniunt in liberos matres, patres virginum suarum vota in se vertunt, contra decus aetatis senes in obscenos ingemunt curis juvenilibus appetitus, sapientes et fortes viri solvunt decreta constantiae virilitatis vigore mollito, innectuntur cervicibus laquei, conscenduntur ardentes rogi, et per vastas atque altissimas rupes jaciunt se passim voluntariis saltibus praecipitati?
PL 5, 974Aでは、女神に強いられて、高貴な生まれの者たちさえもがしばしば、いとも卑しい名の娼婦のもとに自らの品位を売り渡し、堅く結ばれていたはずの婚姻の絆が解かれ、血のつながりが近親相姦の情欲に燃え上がり、母たちが我が子に対して狂い、父たちは己の娘たちの婚姻の誓いを自分自身へと向け変え、老いた者たちは年齢の品位に反して、若者じみた懊悩に駆られて卑猥な欲望に呻き、賢く強い男たちも、男らしさの力が萎えて不動の決意を解き、首には縄が絡みつき、燃え盛る火葬の薪に上り、広大でいと高い岩壁のいたるところから、自ら望んで跳び、真っ逆さまに身を投げるのだというのか。