Disputationes adversus gentes 7.23.1
Nam quod dici a vobis accipimus, esse quosdam ex diis bonos, alios autem malos, et ad nocendi libidinem promptiores: illisque ut prosint, his verone noceant, sacrorum solemnia ministrari: quanam istud ratione dicatur, intelligere confitemur non posse.
PL 5, 1246A諸君が語るのを我々が聞くところによれば、神々のうちにはある者は善く、また別の者は悪しく、害を加えたいという欲望に傾きやすい者があり、前者には益をもたらすために、後者にはまさしく害を加えぬように〔底本は verone。vero ne と読む〕と、祭儀の厳粛な務めが捧げられる、という。しかし、これがいかなる理屈によって言われているのか、我々には理解できないと告白せざるをえない。
Disputationes adversus gentes 7.23.2
Nam deos benignissimos dicere, lenesque habere naturas, et sanctum, et religiosum, et verum est: malos autem et laevos, nequaquam sumendum est auribus, ideo quoniam divina illa vis ab nocendi procul est dimota et disjuncta natura.
PL 5, 1246Aというのも、神々をこの上なく慈愛深く、柔和な本性を持つ者と言うことは、聖なることであり、敬虔なことであり、真実であるからだ。しかし、彼らを悪しく不吉な者と言うことは、決して耳に入れるべきではない。なぜなら、あの神的な力は、害を加える本性から遠く隔てられ、切り離されているからである。
Disputationes adversus gentes 7.23.3
Quidquid autem potis est causam calamitatis inferre, quid sit primum videndum est, et ab dei nomine longissima debet differitate seponi.
PL 5, 1246Aしかし、災いの原因をもたらしうるものが何であれ、それがまず何であるかが見究められねばならず、神という名からは、この上なく大きな隔たりをもって遠ざけられねばならない。
Disputationes adversus gentes 7.23.4
Itaque ut vobis commodemus assensum, dextrarum sinistrarumque rerum deos esse fautores: ulla nec sic ratio est cur alios alliciatis ad prospera, alios vero, ne noceant, sacrificiis, commulceatis et praemiis.
PL 5, 1246Aしたがって、我々が諸君に同意を与え、吉事と凶事とを司る神々があるということを認めたとしても、それでもなお、なぜ諸君が一方の神々を幸いのために誘い込み、他方の神々を害を加えぬようにと、犠牲と褒賞によって宥めるのか、その理由はまったく存在しない。
Disputationes adversus gentes 7.23.5
Primum, quod dii boni male non queant facere, etiam si nullo fuerint honore mactati: quidquid enim mite est placidumque natura, ab nocendi procul est usu et cogitatione discretum: malus vero comprimere suam ferociam nescit, quamvis gregibus mille, et millealliciatur altaribus: neque enim in dulcedinem vertere amaritudo se potest: aut ariditas in humorem, calor ignis in frigora: aut quod rei cuicumque contrarium est, id quod sibi contrarium est, in suam sumere, atque immutare naturam.
PL 5, 1246B第一に、善き神々は、たとえいかなる栄誉をも献げられなかったとしても、悪をなすことができない。なぜなら、本性において穏やかで柔和なものはすべて、害を加える習いと考えからは遠く隔てられているからである。しかし悪しき神は、たとえ千の群れによって、千の祭壇によって誘われようとも〔底本は millealliciatur。mille alliciatur と読む〕、自らの獰猛さを抑えることを知らない。苦みが甘みへと転じえないように、乾いたものが湿ったものへ、火の熱が寒さへと転じえないように、あるいは、あるものに反するものが、自らに反するものを自らの本性のうちに取り込み、これを変えてしまうことができないのと同じである。
Disputationes adversus gentes 7.23.6
Ut si manu viperam mulceas, venenato blandiaris aut scorpio: petat illa te morsu, hic contractus aculeum figat: nihilque illa prosit allusio, cum ad nocendum res ambae non stimulis exagitantur irarum, sed quadam proprietate naturae.
PL 5, 1246Bたとえば、手で毒蛇を撫でようとも、毒を持つサソリにへつらおうとも——前者は噛みつこうとお前を襲い、後者は身を縮めて針を突き刺すであろう。そのような戯れは何の益にもならない。なぜなら、この両者が害を加えるのは、怒りの刺激によって駆り立てられるからではなく、ある種の本性の固有性によるものだからである。
Disputationes adversus gentes 7.23.7
Ita nihil prodest promereri velle per hostias deos laevos, cum sive illud feceris, sive contra non feceris, agant suam naturam, et ad ea, quae facti sunt, ingenitis legibus, et quadam necessitate ducantur.
PL 5, 1247Aそれゆえ、いけにえによって不吉な神々の歓心を得ようとしても、何の益にもならない。お前がそうしようと、あるいは逆にそうしまいと、彼らは自らの本性のままにふるまい、生まれつきの法則と、ある種の必然性とによって、自らがそのために造られたその働きへと導かれるからである。
Disputationes adversus gentes 7.23.8
Quid quod isto modo utrique dii desinunt esse suis in viribus, et suis in qualitatibus permanere.
PL 5, 1247Aさらに言えば、このようなあり方では、いずれの神々も、自らの力のうちにあり続けること、自らの性質のうちにとどまり続けることをやめてしまう。
Disputationes adversus gentes 7.23.9
Nam si bonis ut prosint, res divina conficitur, aliis autem, ne noceant, iisdem rationibus supplicatur: sequitur, ut intelligi debeat, nihil dexteros profuturos, nulla si acceperint munera: malos autem si acceperint, nocendi posituros mentem, fierique ex hoc bonos: atque ita perducitur res eo, ut neque hi dexteri, neque illi sint laevi, aut quod fieri non potest utrique ipsi sint dexteri, et utrique iterum laevi.
PL 5, 1247Aというのも、もし善き神々が益をもたらすようにと祭儀が行われ、他の神々が害を加えぬようにと、同じ理屈によって嘆願がなされるのであれば、次のように理解せざるをえないことになる。すなわち、吉なる神々は、何の贈り物も受け取らなければ、何ら益をもたらさないであろうし、悪しき神々は、贈り物を受け取れば、害を加える意志を捨て、そのことによって善き者になるであろう、と。そしてこのように事は運ばれ、吉なる神々も凶なる神々も、もはやそのいずれでもなくなるか、あるいは、あり得ぬことだが、両者ともに吉であり、また両者ともに凶である、ということになってしまう。