Disputationes adversus gentes 2.63.1
Sed si, inquiunt, Christus in hoc missus a Deo est, ut infelices animas ab interitionis exitio liberaret, quid saecula commeruerunt priora, quae ante ipsius adventum mortalitatis conditione consumpta sunt?
PL 5, 909Bだが、と彼らは言う、もしキリストが、不幸な魂を滅びの破滅から解き放つために神から遣わされたのだとすれば、キリストの到来より前に、死すべきものという境遇のうちに費え去った先の世々はいったい何をしたというのか。
Disputationes adversus gentes 2.63.2
Potestis enim scire, quid sit cum eis animis actum priscorum veterrimorumque mortalium? subventum et his an sit ratione aliqua, consultum atque provisum?
PL 5, 909B諸君は果たして知っているのか、大昔の、最も古い死すべき者たちの魂について、何がなされたのかを。彼らにも何らかの仕方で助けが与えられ、配慮と備えがなされたのかどうかを。
Disputationes adversus gentes 2.63.3
Potestis, inquam, scire id, quod Christo potuit docente agnosci; infinita, an finita saecula sint, ex quo in terris esse genus hominum coepit? quando primum animae corporibus illigatae? quis auctor vinctionis istius, quinimmo ipsius quisnam hominis fabricator? quo priorum abscesserint animae, quibus in mundi partibus, aut regionibus fuerint, corruptibiles, an contra? potuerintne accedere ad periculum moriendi, nisi tempore necessario conservator occurrisset Christus?
PL 5, 909B諸君は知りうるのか、と私は言う、キリストが教えることによってのみ知りえたことを——人類が地上に存在し始めてから、世は無限であるのか、有限であるのか。魂が初めて肉体に結びつけられたのはいつのことか。この束縛の創始者は誰か、それどころか、人間そのものの造り手は誰か。先の世の人々の魂はどこへ去ったのか、世界のいかなる部分、いかなる地域にあったのか、朽ちるものであったのか、それともそうではなかったのか。もし然るべき時に救い主キリストが彼らを迎えに来なかったならば、彼らは死の危険に近づくことすらできたであろうか。
Disputationes adversus gentes 2.63.4
Deponite has curas, et incognitas vobis relinquite quaestiones, miseratio et illis impertita est regia, et aequaliter per omnes divina beneficia cucurrerunt, conservatae sunt, liberatae sunt, et mortalitatis sortem conditionemque posuerunt.
PL 5, 910Aこれらの心配事を捨て置き、諸君には知りえない問いとして残しておくがよい。王者の憐れみは彼らにも分け与えられ、神の恩恵はすべての者を通じて等しく行き渡った。魂は救われ、解き放たれ、死すべき定めと境遇を脱ぎ捨てたのである。
Disputationes adversus gentes 2.63.5
Quo genere, quae, quando? Si arrogantia, si typhus, si elatio abesset a vobis, jamdudum eo scire potuistis auctore.
PL 5, 910Aいかなる仕方で、いかなることが、いつのことか。もし諸君のうちに傲慢も、慢心も、驕りもなかったならば、かの方に教えられて、諸君はとうの昔にそれを知ることができたはずである。