アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber I, Caput XXXV 第I巻 第XXXV章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 758B · 3 sectiones

Disputationes adversus gentes 1.35.1

1

Sed sint, ut vultis, unum, nec in aliqua vi numinis, et majestate distantes: ecquid ergo injustis persequimini nos odiis?

PL 5, 758B

しかし、諸君が望むように、彼らが一つであり、神威の力や威厳において何ら隔たりがないとしよう。それなら、なぜ諸君は不当な憎しみで我々を迫害するのか。

Disputationes adversus gentes 1.35.2

2

Quid, ut ominis pessimi, nostri nominis inhorrescitis mentione? si, quem Deum colitis, eum et nos? aut quid in eadem causa vobis esse contenditis familiares Deos inimicos atque infestissimos nobis?

PL 5, 758B

なぜ諸君は、最悪の凶兆であるかのように、我々の名が口にされるだけで身震いするのか。諸君が礼拝している神を、我々もまた礼拝しているというのに。あるいは、同じ立場にありながら、なぜ諸君は、諸君に親しい神々が、我々に対してはこの上なく敵対的で有害な者であると主張するのか。

Disputationes adversus gentes 1.35.3

3

Etenim, si una religio est nobis vobisque communis, cessat ira coelestium: sin nobis infesti sunt solis, manifestum est nescire, et vos, et illos Deum: quem Jovem non esse ipsis clarum est indignationibus numinum.

PL 5, 758B

実に、もし一つの宗教が我々と諸君とに共通のものであるなら、天の神々の怒りはやむはずである。しかし、もし彼らが我々にだけ敵対しているのなら、諸君も、彼ら自身も、神を知らないことが明白である。そして、その方がユピテルではないことは、神威そのものの憤りによって明らかなのだ。