アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber VII, Caput XII 第VII巻 第XII章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 1231A · 10 sectiones

Disputationes adversus gentes 7.12.1

1

Aut ingrati esse dicendi sunt coelites, si cum habeant jura prohibendi, patiuntur infelix genus tot poenis et calamitatibus implicari. Et fortasse aliquid dicant magnum, nec quod auribus debeat frustratoriis, levibus, et contemnentibus sumi.

PL 5, 1231A

あるいは、天上の神々は恩知らずであると言わねばならない——もし彼らが災いを防ぐ権能を持ちながら、不幸な人類がこれほど多くの罰と災難に巻き込まれるのを許しているのなら。そして、これはおそらく重大な言い分であり、いい加減な、軽々しい、あるいは蔑ろにする耳で受け取られるべきものではないだろう。

Disputationes adversus gentes 7.12.2

2

Quas tamen nos partes, quia res nimium longi est multique sermonis, inexplicatas transcurrimus atque intactas: solum illud posuisse contenti, inhonestas vos famas adjungere diis vestris, si eos aliter negatis praestare quae bona sunt, atque inimica transvertere, nisi prius empti capellarum fuerint atque ovium sanguine, et caeteris quae admoventur altaribus.

PL 5, 1231A

しかし、これらの論点は、あまりに長く多くの言葉を要する事柄であるため、我々は解き明かさず、手をつけないまま通り過ぎることにする。ただ、これだけを述べておくことで満足しよう——もし諸君が、神々は山羊や羊の血、その他祭壇に供えられるもので前もって買い取られなければ、良いことを与えることも、敵意あるものを逸らすこともしないと言うのなら、諸君は自分たちの神々に不名誉な評判を付け加えていることになる、と。

Disputationes adversus gentes 7.12.3

3

Indignum enim primum est, ut illa vis numinum sublimitasque coelestium beneficia credatur sua habere venalia, prius sumere, atque ita praestare.

PL 5, 1231B

というのも、まず第一に、神々のあの力と天上の崇高さが、自らの恩恵を売り物とし、先に受け取ってからそれを与えるのだと信じられるのは、恥ずべきことだからである。

Disputationes adversus gentes 7.12.4

4

Tum, quod foedius multo est, nisi acceperint, prodesse nulli, perpetique miserrimos discriminum subire fortunas, cum prohibere possint ac subvenire.

PL 5, 1231B

さらに、はるかに醜悪なことに、受け取らない限り誰にも益を与えず、防ぎ助けることができるにもかかわらず、人が悲惨きわまる危難の運命を耐え忍ぶままにしておく、ということになる。

Disputationes adversus gentes 7.12.5

5

Si ex duobus facientibus res sacras honestus unus et locuples, alter angusto lare, sed innocentia fuerit et probitate laudabilis: centum ille caedat boves, totidemque cum agniculis suis matres, thus pauper exiguum, et odoris alicujus unam concremet glebulam: nonne erit consequens, ut debeat credi, si modo nihil numina, nisi praemiis antecedentibus praestant, ut favorem suum et auxilium commodent locupleti, avertant a pauperculo lumina, quem restrictum non animus, sed familiaris rei necessitas fecit?

PL 5, 1231B

もし祭儀を行う二人のうち、一方が高潔で裕福であり、他方は貧しい家に住みながらも無垢と実直さで称えられる者であるとして——裕福な者は百頭の牛と、同じ数の子羊を連れた母羊を屠り、貧しい者はわずかな香と、何らかの香料のひとかけらを焚くだけだとすれば——もし神々が先立って与えられた報酬によってしか恵みを施さないのであれば、彼らが裕福な者に自らの好意と助けを与え、貧しい者からは目をそむける、と信じるべきことになるのではないか——その貧しさは、心の狭さによってではなく、家計の必要によって強いられたものであるにもかかわらず。

Disputationes adversus gentes 7.12.6

6

Ubi enim venalis et mercenarius dator est, ibi necesse est gratiam pro magnitudine muneris tribui, et eo inclinare suffragium, unde ad eum, qui praestat, mercedis plus multo, et indecorae corruptionis affluxerit.

PL 5, 1231C

というのも、与える者が売り物とし、金で雇われる者であるところでは、贈り物の大小に応じて恩恵が与えられ、より多くの報酬と不名誉な買収が与える者のもとへ流れ込む側へと、その支持が傾かざるを得ないからである。

Disputationes adversus gentes 7.12.7

7

Quid si populi rursus duo hostilibus dissidentes armis, sacrificiis paribus superorum locupletaverint aras, alterque in alterum postulent vires sibi atque auxilium commodari: nonne iterum necesse est credi, si praemiis sollicitentur, ut prosint, eos partes inter utrasque haesitare, defigi, nec reperire quid faciant, cum suas intelligant gratias sacrorum acceptionibus obligatas?

PL 5, 1232A

また、もし敵対する武力で争う二つの民族が、等しい犠牲によって天上の神々の祭壇を潤し、互いに相手に対して自分への力と助けを与えるよう求めるとすれば——もし神々が益をもたらすために報酬によって動かされるのだとすれば、彼らは両陣営の間で立ち往生し、身動きが取れず、自分たちの好意が祭儀の受納によって義務づけられていると知りながら、何をすべきか見出せずにいる、と再び信じねばならないのではないか。

Disputationes adversus gentes 7.12.8

8

Aut enim auxilia hinc et inde praestabunt, id quod fieri non potest: pugnabunt enim contra ipsos se ipsi, contra suas gratias, voluntatesque nitentur: aut ambobus populis opem subministrare cessabunt, id quod sceleris magni est, post impensam acceptamque mercedem.

PL 5, 1232A

というのも、両方に助けを与えるとすれば、それは起こり得ないことである——彼らは自分自身に対して戦い、自らの好意と意志に逆らって力を尽くすことになるからである。あるいは、両方の民族への助力をやめてしまうとすれば、それは、支払われ受け取られた報酬の後にしては、大きな罪となるからである。

Disputationes adversus gentes 7.12.9

9

Itaque ergo ab diis longe infamia est ista tota pellenda: neque est omnino dicendum, praemiis eos ac mercedibus allici, bonas ut res conferant, dimoveantque contrarias, si modo dii veri sunt, atque in nominis hujus exceptione ponendi.

PL 5, 1232A

したがって、この不名誉のすべては、神々から遠く退けられねばならない。もし彼らが真の神々であり、この名にふさわしいものとして位置づけられるべきであるならば、彼らが報酬と代価によって誘われ、良いことをもたらし、悪しきことを遠ざけるのだ、などとはまったく言うべきではないのである。

Disputationes adversus gentes 7.12.10

10

Aut enim fato fiunt, quaecumque fiunt, et ambitionis et gratiae nullus locus in diis est: aut si excluditur et ejicitur fatum, non est superae dignitatis, boni operis favorem et collatas munificentias venditare.

PL 5, 1232B

というのも、起こることはすべて運命によって起こるのであれば、神々のうちに野心や偏頗な好意の入り込む余地はない。あるいは、もし運命が排除され、退けられるのであれば、善き行いへの好意や、施した恩恵を売り物にすることは、崇高な威厳にふさわしいことではないからである。