アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber VI, Caput VIII 第VI巻 第VIII章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 1179A · 7 sectiones

Disputationes adversus gentes 6.8.1

1

Satis igitur, ut opinor, ostendimus templa diis immortalibus aut inaniter iis esse constructa, aut contra decus et potentiam creditam contumeliosis opinationibus fabricata.

PL 5, 1179A

それゆえ、私が思うに、我々はもう十分に示した。不死なる神々のために神殿が、あるいは空しく彼らのために建てられていること、あるいは、彼らに帰せられる威厳と力に反して、侮辱的な思い込みによって造られていることを。

Disputationes adversus gentes 6.8.2

2

Sequitur, ut de signis aliquid simulacrisque dicamus, quae multa arte componitis, et religiosa observatione curatis.

PL 5, 1179A

次には、諸君が多くの技巧をもって作り上げ、宗教的な念入りさをもって手入れしている、立像や神像について、何ごとか語らねばならない。

Disputationes adversus gentes 6.8.3

3

Qua in parte si fides est ulla, constituere apud nos ipsos considerationibus possumus, utrumne istud serio et cum proposito faciatis gravi, an ridendo res ipsas puerili hallucinatione ludatis.

PL 5, 1179A

この点において、もし何らかの誠実さがあるならば、我々は自分自身の考察によって見定めることができる。諸君がこれを真剣に、重々しい意図をもって行っているのか、それとも、子供じみた迷妄によって、これらの事柄自体を笑いながら弄んでいるだけなのかを。

Disputationes adversus gentes 6.8.4

4

Si enim certum est, apud vos deos esse, quos remini, atque in summis coeli regionibus degere, quae causa, quae ratio est, ut simulacra ista fingantur a vobis, cum habeatis res certas, quibus preces possitis effundere, et auxilium rebus in exigentibus postulare?

PL 5, 1179A

もし、諸君のもとに、諸君が仰ぎ見て、天のもっとも高い領域に住まうと考えている神々が確かに存在するのであれば、いかなる理由が、いかなる根拠があって、諸君はこれらの神像を作り上げるのか。諸君には、祈りを注ぎ、必要に迫られたときに助けを求めることのできる、確かな対象があるというのに。

Disputationes adversus gentes 6.8.5

5

Sin autem non creditis, aut ut mediocriter dicatur, ambigitis; etiam, sic ratio quaenam est dubiorum fingere atque instituere simulacra, et quod esse non credas, ventosa imitatione formare?

PL 5, 1179B

しかし、もし諸君が信じていないのであれば、あるいは控えめに言うにしても疑っているのであれば、それでもなお、疑わしいものの神像を作り上げ、据え立てること、そして存在すると信じてもいないものを、空しい模倣によって形作ることに、いったいどのような理由があろうか。

Disputationes adversus gentes 6.8.6

6

An numquid dicitis forte, praesentiam vobis quamdam his numinum sub exhiberi simulacris, et quia deos videre non datum est, eos sic coli, et iis munia officiosa praestari?

PL 5, 1180A

それとも、もしや諸君はこう言うのか。これらの神像のもとに、神威のある種の現臨が諸君に示される、そして神々を目にすることが許されていない以上、彼らはこうして崇拝され、彼らに務めとしての奉仕が捧げられるのだ、と。

Disputationes adversus gentes 6.8.7

7

Hoc qui dicit et asserit, deos esse non credit: nec habere convincitur suis religionibus fidem, cui opus est videre, quod teneat: ne inane forte sit, quod obscurum non videtur.

PL 5, 1180A

これを言い、主張する者は、神々が存在すると信じてはいない。目に見えるものを持たねば信仰を保てないという者は、自分の抱く祭祀に信を置いているとは証されない。目に見えぬものは、もしや空しいものではないかと恐れているのだから〔ne inane forte sit 以下の係りは定かでない。見えぬものが空しいのを恐れる意と取った〕。